Paulus Obnorensis

E Vicipaedia
Wikidata Paulus Obnorensis
Res apud Vicidata repertae:
Paulus Obnorensis: imago
Paulus Obnorensis: imago
Nativitas: 1317; Moscua
Obitus: 10 Ianuarii 1429; Monasterium Sanctae Trinitatis Sanctique Pauli Obnorense
Patria: Moscovia

Memoria

venerabilis (feriae die 10 Ianuarii)

Paulus Obnorensis[1], anno 1317 Moscuae natus et die 10 Ianuarii anno 1429 mortuus, est sanctus Ecclesiae Orthodoxae Russicae, Sergii Rhadoneziani discipulus, Monasterii Sanctae Trinitatis Obnorensis conditor. Die 10 Ianuarii[2] memoria sancti Pauli colitur.

Vita[recensere | fontem recensere]

Paulus familia nobili Moscuae natus, cum annum vigesimum secundum attigisset, ne matrimonium contrahere a parentibus cogeretur, paternam domum reliquit vitamque monasticam variis in locis esse amplexum. Postquam a Sergio Rhadoneziano institutus esset, in solitudine non procul ab eius monasterio annos quindecim degit; tum in silva Komeliensi[3] tiliam concavam per triennium summa in abstinentia inhabitavit. Non nisi sabbato et die dominica cibum sumeret, tum etiam parcissimo; ceteris vero diebus omnino ab eo abstineret. Demum in monte Obnorensi, ad Nurmam flumen sito, commoratus est. Interea discipuli ad eum convenerunt, et Paulus, 97 annos natus, ipse Moscuam profectus est anno 1414, ut permissionem monasterii condendi rogaret, quod et cepit, ut sancti Sergii discipulus. Ecclesiam Sanctae Trinitatis et coenobium ibidem sub montem Obnorensem in valle extruxit. Hegumeni munus suscipere noluit, sed illud discipulo suo Alexio commisit. Ipse vero, solitudinis amans, seorsum ab aliis vivebat nec nisi sabbato et die dominica fratribus miscebatur. Ad ultimam senectutem pervenisset et annos duodecim et centum natus mortuus est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Russice Павел Обнорский, videas de eo: Ioannis Martinov Annus ecclesiasticus Graeco-Slavicus, Bruxellis 1863, p. 36. (Textus apud Google Books)
  2. Calendario Iuliano, scilicet 23 Ianuarii Gregoriano..
  3. 'Комельский лес.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]