Latinitas nondum censa

Paulus Merula

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Paul Merula

Paulus Merula (vulgo de Merle; natus Dordraci die 19 Augusti 1558; mortuus Rostochii die 20 Iulii 1607) fuit historicus, scriptor linguarum Latinae et Batavae, director bibliothecae Academiae Lugduno-Batavae.

Merula fuit ab anno 1592 professor historiae apud Academiam Lugduno-Batavam, successor Iusti Lipsii, et postea ab anno 1598 usque ad mortem bibliothecarius eiusdem academiae. Ab eodem anno fuit et historiographus officialis Nederlandiae. Fuit amicus Iani Dousae et Danielis Heinsii, qui et illi in serie bibliothecariorum Lugduno-Batavorum fuerunt.

Opera[recensere | fontem recensere]

  • editio Eutropii apud Ludovicum Elzeverium (1592)[1]
  • editio textus Batavici cuius cognomen est Leidse Willeram (1598)[2]
  • Placaten ende ordonnancien op 't stuck vande wildernissen; in ordre ghestelt deur Paulum G.F.P.N. Merulam Dordracenum I.C. Hagae: Beuckel Cornelisz. Nieulandt, 1605. Descriptio huius libri
  • Tydt thresoor. Lugduni Batavorum, 1614

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Haak, Paulus Merula 1558-1607 (dissertatio: Zutphen, 1901)