Paulus Korin

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Wikidata Paulus Korin
Res apud Vicidata repertae:
Paulus Korin: imago
Paulus Korin: imago
Nativitas: 25 Iunii 1892; Palekh
Obitus: 22 Novembris 1967; Moscua
Patria: Imperium Russicum, Unio Sovietica

Memoria

Sepultura: Sepulcretum Novodevicense

Paulus Demetrii filius Korin (Russice Павел Дмитриевич Корин, tr. Pavel Dmitrievič Korin; natus in vico Palech tunc gubernii Volodimiriensis et nunc regionis Ivanovensis Russiae die 25 Iunii[1] 1892, mortuus Moscuae die 22 Novembris 1967) fuit pictor Russicus et Sovieticus, auctorque effigierum hominum clarorum (e.g. Alexandri Nevensis, Georgii Žukov, Maximi Gor'kij) notus. Ab anno 1954 correspondens et ab anno 1958 ordinarius socius Academiae Artium URSS fuit. Praemiis Staliniano (anno 1952) et Leniniano (anno 1963), titulis Pictoris Popularis RSFSR (anno 1958) et URSS (anno 1962), ac nonnullis aliis signis laudis Sovieticis ornatus est.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Paulum Korin spectant.
Lexica biographica:  • Большая российская энциклопедия • Grove Art • Deutsche Biographie
  • Biographia et picturae nonnullae Pauli Korin (Russice)