Paulus Katenin

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Paulus Katenin
Res apud Vicidata repertae:
Paulus Katenin: imago
Nativitas: 22 Decembris 1792; Gubernium Costromense
Obitus: 4 Iunii 1853; Gubernium Costromense
Patria: Imperium Russicum

Officium

Munus: Linguista, poëta, Interpres, criticus litterarum

Paulus Alexandri filius Katenin (Russice Павел Александрович Катенин), die 11 Decembris[1] anno 1792 in Šaëvo[2] natus et die 23 Maii[3] anno 1853 ibidem mortuus, fuit poeta, interpres et criticus litterarum Russicus.

Vita[recensere | fontem recensere]

In Šaëvo villa sua educatus, ab anno 1806 Petropoli in ministerio publicae institutioni moderandae[4] munus sustentabat. Nicolao Gnedič, Constantino Batjuškov, Alexio Olenin, Alexandro Šachovskoj familiaris erat. Ab anno 1810 in cohorte praetoria Transfigurationis[5] militiam gerebat. Belli Patrii contra Napoleonem particeps, proelio Vorotunensi aliisque pugnis fortiter pugnabat, quarum ipse proelium Kulmense[ru] praecipue memoria tenebat et in epitaphio sibi conscripta memorari iussit. Ab anno 1816 Foederis Salutis socius. Anno 1822 e Petropoli in villam suam emissus est. Annis a 1833 ad 1838 in Caucaso militiam gerebat; postea iterum in Šaëvo revertit. Curriculo ab equis furentibus fracto mortuus est.

Opera[recensere | fontem recensere]

Praeter opuscula lyrica carminibus epicolyricis famosus erat, quorum «Наташа» (Natalia), «Убийца» (Interemptor), «Леший» (Silvanus) anno 1815 edita sunt, anno 1816 «Ольга» (Helga), Lenorae Godefridi Bürger versio libera, quae composita est, ut Ludmilae Basilii Žukovskij discrepet. Andromachen tragoediam composuit. Operum posteriorum poemata magna «Княжна Милуша» (Miluša ducis filia) et «Инвалид Горев» (Gorev causarius), pentametro Russico compositus, minime omittenda sunt.

Multas tragoedias vertit, quarum Ariadne Thomae Corneille[fr], Le Cid fratris eius, Ioannis Racine nonnullae nominari possunt. Vergilii eclogam primam Russice vertit. E Bione, Dante, Ariosto, Goethio, Schillero, Ioanne Herder et Iacobo Macpherson aliqua Russice vertit. Studiosum comoediam cum Alexandro Griboedov composuit.

«Размышления и разборы» (Meditationes et recognitiones) opus Pauli Katenin criticum pluria iudicia litteraria habent. Latine bene sciebat, ut ex eo libro constat.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Calendario Iuliano, scilicet 22 Decembris Gregoriano.
  2. Шаёво, vicus circuli Kologrivensis gubernii Costromensis.
  3. Calendario Iuliano, scilicet 4 Iunii Gregoriano.
  4. A. Springhetti. Quibus modis res novae Latinae sint interpretandae, in: Latinitas, 1 (1953), p. 60.
  5. S. Ivaškovskij, Lexicon Rossico-Latinum, s.v. гвардия, полк.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Lexici biographici:  • Большая российская энциклопедия