Paulus Jegorovas
Paulus Povilas Jegorovas (natus die 11 Martii 1955 Jauniškiai in oppido districtus Utena) advocatus et esperantista Lithuanus est.
Vivo
[recensere | fontem recensere]Jegorovas iuri studebat in Alma Matre Vilnensis annis inter 1973 et 1978. Examini finali opusculum exaravit de statu internationali iuridico Universalis societatis Esperanticae/UEA. Inde ab anno 1978 in officiis variorum iuris consultorum operam dabat, antequam anno 1995 proprium officium aperiret. Pausa inter annos 1999 et 2008 interiecta hodie denuo grapheum proprium habet servitia iuridica offerens. Annis inter 1978 et 1991 membrum fuit in collegio advocatorum Lituanicorum, cuius praesidio annis inter 1987 et 1995 interfuit.
Familia
[recensere | fontem recensere]Pater ei Kazys Kunigėlis (1910–1986) et mater Maria Jegorova (1916–1967) fuerunt; uxor eius est stomatologa Lilia Jegorovienė (1955), filia autem Neringa Žukauskienė (1980) iuris consulta, nepos Vasarė Žukauskaitė (2007)[1].
Actiones in Esperanticis rebus
[recensere | fontem recensere]Paulus idioma Zamenhofianum anno 1970 edidicit. Associationem Esperanticam Lituanicam (LitEA) ex anno 1993 duxit; iterum atque iterum praeses creabatur (annis 1998, 2003, 2008, 2013). Apud UEA commissarius classis A anno 1989 declaratus est[2] et curialis principalis pro Lituania[3]. Societati Zamenhofianae, quae dicitur (Societo Zamenhof) ex anno 1993 adhaeret.[4] Membrum apud UEA est iam inde ab anno 1978).
Paulus in universitate studens iam motioni Esperanticae operam navabat. Sodalitatem iuventutis Esperanticae Vilnae Juneco annis inter 1974 et 1976 duxit et iuvenes esperantistas Sovieticas apud SEJM annis inter 1975 et 1979 velut secretarius adiuvabat. Praeses vicarius primus sectionis Lituanicae Associationis esperantistarum Sovieticorum (Asocio de Sovetiaj Esperantistoj/ASE) annis inter 1979 et 1988 fuit et in praesidio ibidem sedebat ex anno 1983 usque annum 1988. Independenti sodalitati Esperanticae Lituanicae annis inter 1988 et 1993 in functione vicarii praesidis succurrebat. Apud UEA in commissione electionum faciendarum annis inter 2002 et 2006 erat. Labores ad Esperantica provehenda Białystok in oppido Podlachiae ex anno 1996 fulciebat. Paulo Jegorovas auxiliante esperantistae Lituanici domum Alexandri Aleksandro Zilbernik, leviri Zamenhofiani, anno 1991 acquirere potuerunt. Constat eum maxime in refundandis structuris Esperanticis Lituanicis egisse. Anno 1992 Counam invitavit Associationem omnium gentium non nationalem, ut conventum in regione Baltica facerent. Anno 2005 Vilnae vel Congressus universalis Esperanticus celebratus est, ubi cum aliis res plurimas bene moderabatur atque disponebat. Dies Baliticos Esperanticos (Baltiaj Esperanto-Tagoj) plures proposuit atque effecit annis 1983, 1986, 1989, 1995, 1998, 2001, 2004, 2007, 2010, 2013, 2016. Vilnae ipsius res Esperanticae varios in modos corroborabat (e.g. condidit Vilna fako). Lituanicae sodalitates Esperanticae, ut melius in mundanis structuris integrentur, ei valde cordis est. In parlamento Lituanico quoque anno 2005 conventus internationales posuit (e.g. anno 2005 Symposium Nitobe de quaestionibus linguisticis Europae Unitae; anno 2008 conventus diurnariorum Esperanticorum[5][6] (2008).
Sodales identidem adiuvabat atque comitabatur, ut Congressus unversales visitare quirent. Berga anno 1991 navibus communiter a sodalibus attingebatur. Ipse multis Congressibus universalibus adfuit (1978, 1979, 1982, 1983, 1987-1989, 1991,1994–2009, 2011–2013); addantur multae nationales et internationales conventus ubicumque in cursu annorum celebrati, quos praesentia sua ditavit.
Tractationes multas pro instrumentis communicationis socialis praeparavit (e.g. televisioni, radiophoniae, actis diurnis) et periodica nonnulla ipse una cum aliis moderabatur (Horizonto de Soveta Litovio (1979–1988), Litovio hodiaŭ (1987-1988, Litova Stelo (1991-2005). Interpres fuit libri praetitulati Neliksi vienišas (Por la homo) Aloysii Urbonas et Kęstutis Trečiakauskas. Una cum A. Urbonas scripsit atque edidit librum Esu Esperanto eilinis (Miles Esperanticus sum).
Annis inter 2000 et 2010 observabat atque instigabat editionem operum fundamentalium multorum lingua Lithuanica pactorum de Lingua internationali, de interlinguistica arte, de esperantologia. Annis inter 2000 et 2005 cursus linguae Esperanticae facti sunt ab esperantistis multis notissimis peregrinis: ab Antonio Zacharias (Slovaco), Eva Bondar (Polona), Marino Bacev (Bulgaro), Aristophio Alves Filho (Brasiliano), Trevor Steele (Australo) et aliis. Paulus Jegorovas disponebat, ut mille homines cursibus istis participes fierent.
Associatio Esperantica Lithuanica, sub eius praesidio, praemium Cigno anno 1995 nacta est, anno 1997 praemium Operis fundati Grabowski (1997) et anno 2003 praemium Trofeo Fyne.
Honores
[recensere | fontem recensere]- nota honoraria Societatis Lithuanica de amicitia et relationibus inter populos (1987)
- titulus Americanus honorarius Legati internationalis [7] (1995)
- nota honoraria ministerii Lithuanici de cultura pro meritis in rebus Lithuanicis divulgandis (1999)
- gratiae variae actae post congressum Vilnensem (2005)
- a parlamento Lithuanico
- ab consilio advocatorum Lithuanicorum
- a ministerio Lithuanico de cultu atque humanitate
- a ministerio educationis Lithuanico
- a demarcho Vilnae
- a burgimagistro Counae
- a politicis regionis Counae
- Esperantista anni honorarius (2005) pro moderatione et dispositione optimis congresuum et symposiorum Esperanticorum in Lituania et pro multis aliis
- praemium Spegulo[8] (2008)
- commemoratio honoraria Santaka municipii Counensis (2014)
- gratiae actae a ministerio Lithuanico de rebus extraneis (2016)
- commemoratio honoraria ministerii Lithuanici de cultura Nešk savo šviesą ir tikėk[9] (2017).
Opera
[recensere | fontem recensere]- Esu Esperanto eilinis ("Miles Esperanticus sum", cum Aloysio Urbonas, 2003).
- Por la homo (conversio e lingua Lithuanica operis Neliksi vienišas, 1988).
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Halina Gorecka, Aleksander Korĵenkov. Nia diligenta kolegaro: Biografioj de 200 eminentaj esperantistoj. – Regiomontii: Sezonoj; Counae: Litova Esperanto-Asocio, 2018. – 320 paginarum – ISBN 978-609-95087-6-4
- ↑ Statuto, F. Komitato
- ↑ Regularo pri Delegitoj
- ↑ Ĝenerala Regularo
- ↑ Tutmonda kongreso de esperantistoj-ĵurnalistoj
- ↑ Informationes generales de rebus diurnariis in mondo Esperantico in paginis Associationis diurnariorum Esperanticorum internationalis
- ↑ Paŭlo Jegorovas 50-jara, Litova Stelo, n-ro 2, 2005, p. 24
- ↑ Praemium a periodico culturali SPEGULO attributum
- ↑ http://sezonoj.ru/2017/12/litovio-25/
Vicimedia Communia plura habent quae ad Paulum Jegorovas spectant. |