Latinitas nondum censa

Paulus Fedotov

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Paulus Fedotov
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 22 Iunii 1815; Moscua
Obitus: 14 Novembris 1852, 26 Novembris 1852; Petropolis
Patria: Imperium Russicum

Officium

Munus: Artifex, pictor

Memoria

Sepultura: Smolensky Cemetery

Paulus Andreae filius Fedotov (Russice Павел Андреевич Федотов, tr. Pavel Andreevič Fedotov; Moscuae natus die 22 Iunii [4 Iulii] 1815, Petropoli mortuus die 14 [26] Novembris 1852) fuit pictor Russicus, conditor realismi critici in arte pingendi Russica.

Encore, rursus Encore, pictura ultima Pauli Fedotov (non finita)

Ab annis suis iuvenis munus militare fungens, praefectus militum minor factus, sua voluntate arte pingendi studere et tempore a munere sua principali non occupato picturas creare incepit. Postquam Nicolaus I, Russiae imperator, unam e picturis Pauli Fedotov visit, permissionem eo dedit ut munus militare linquat et se arte pingendi dedicet, stipendio utens. Quum stipendium illud satis parvum fuit, Fedotov inspiratus demissionem obtinuit et se arte dedicavit, initio vitam militarem et dein plerumque vitam cotidianam pingens (etiam nonnumquam versus picturas eius explanantes fecit). Gradatim factus est pictor satis clarus, et anno 1848 titulum academici artis pingendi ab Academia Artium Petropolitana obtinuit. Problemata tamen habuit cum censura Imperii Russici. Tenero anno 1852 dementivit et nonnullos menses post in dementium valetudinario obiit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Paulum Fedotov spectant.
Wikidata-logo.svg Lexici biographici:  • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica