Paulus Casals

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Paulus Casals
Paulus Casals

Paulus Casals, saepe Pablo sed Catalane plenius Pau Casals i Defilló (natus die 29 Decembris 1876 in oppido El Vendrell Cataloniae; mortuus die 22 Octobris 1973 in urbe Sancti Ioannis Portus Divitis), alumnus Regalis Conservatorii Matritensis, fuit compositor, concentus magister et violunculista. Hispania sub dictatura Francisci Franco summissa, Paulus Casals habitationem suam in Cataloniam Francicam mutavit ad Prata Confluentis (ibidem refugium et philologus Pompeius Fabra petivit). Ab anno fere 1957 Ceibae in urbe habitavit in insula Portus Divitis, e qua insula mater orta est.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • David Blum, Pablo Casals und die Kunst der Interpretation. 2a ed. Wilhelmshaven: Heinrichshofen. 2004. ISBN 3-7959-0284-3
  • Albert E. Kahn, Joys and Sorrows; reflections by Pablo Casals as told to Albert E. Kahn. Novi Eboraci: Simon & Schuster, 1970

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!