Paulus Aler

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Paulus Aler
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 9 Novembris 1656; Sankt Vith
Obitus: 2 Maii 1727; Marcodurum
Patria: Germania

Officium

Munus: Scriptor

Consociatio

Religio: Catholicismus

Paulus Aler (Germanice Paul Aler), die 9 Novembris anni 1656 in urbe Sancti Viti[1] natus et die 2 Maii anni 1727 in Marcoduro mortuus, eruditus Germanicus, lexicographus et poeta Latinus fuit, qui primus Gradum ad Parnassum composuit.

Vita[recensere | fontem recensere]

In Collegio Tricoronato[de] Coloniae Agrippinae annis 1673-1676 studuit. Anno 1676 in Societatem Iesu intravit. Μultos annos (1689—1713) in eodem Collegio Tricoronato docuit, ubi theathrum studiosorum regebat. Post docebat etiam Augustae Treverorum et Aquisgranο. Multa carmina composuit, inter quas et tragoediam Bertulphum (quam post refecit et Ansbertam renominavit. Dictionarium Latino-Germanicum composuit et alia manualia et Gradum ad Parnassum in usum versus Latine componere conantium.

Opera nonnulla[recensere | fontem recensere]

  • Praxis poetica (1683)
  • Conclusiones ex universa philosophia, 3 vol., (1692)
  • Gradus ad Parnassum, Coloniae, 1706.
  • Dictionarium Germanico-Latinum (1717)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Warning icon.svg Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove); Germanice Sankt-Vith.