Paulinus Ladeuze

E Vicipaedia
Paulinus Ladeuze

Paulinus Ladeuze, natione Belga, natus die 3 mensis iulii anno 1870 in vico Harveng, sito in provincia Hannoniae, in Belgica, mortuus noctu inter dies nonum et decimum mensis februarii anno 1940 Lovanii, est theologus, episcopus et professor in Universitate Catholica Lovaniensi.

Fuit rector magnificus Universitatis Catholicae Lovaniensis ab anno 1909 ad annum 1940.

Cum fuit in Ecclesia Catholica disputatio de Modernismo de hac quaestione multum tractavit.

Condidit una cum Alfredo Cauchie commentarios historico-theologicos quibus titulus: Revue d'Histoire ecclésiastique.

Etiam anno 1921 condidit et promovit academiam doctam cui nomen: Société Belge d'Études Orientales.

Biographica quaedam[recensere | fontem recensere]

Dominus Paulinus Ladeuze oriundus erat e familia rurali satis opulenti et funditus christiana. Duo ex eius patruis iam sacerdotes erant, studia universitaria perfecerant et ambo officia magni momenti in sua dioecesi exercebant.

Ab anno 1881 ad annum 1889 studia humanitatis et philosophiae est secutus in parvo seminario abbatiae Bonae Spei.

Ab anno 1889 ad annum 1892, primordia studiorum theologicorum perrexit in magno seminario Tornacensi. Ab anno 1892 ad annum 1898 absolvit sua studia in Universitate Catholica Lovaniensi in qua etiam primum doctoratum theologicum aggressus est.

Magis rebus dogmaticis, ut tunc temporis mos erat in mundo catholico, quam criticis et historicis se dedit.

Tamen postquam in familiaritatem est introductus canonici Carnoy, commercium etiam habuit cum Alfredo Cauchie, qui eum introduxit ut magister et dux in studium critices historicae.

Doctore secunda vice facto, anno 1898, adeptus est professor patrologiae et linguae copticae in Facultate Theologiae.

Se quoque multum dedit rebus et scientiis ad orientalismum pertinentibus.

Rectore Magnifico facto, non ei restabat multum tempus ad res historicas et orientalisticas tractandas, sed conavit ut Universitas sua locus magni momenti maneret in rebus scientificis tractandis ut optimates intelligerent scientiam et fidem non inter se discrepare.

Tituli honorifici[recensere | fontem recensere]

Nonnulla ex eius scriptis[recensere | fontem recensere]

  • Étude sur le cénobitisme pakhômien pendant le IV saec. siècle et la première moitié du V saec., dissertation présentée à la Faculté de théologie de l'Université de Louvain pour l'obtention du grade de docteur, Van Linthout, Lovanii, 1898
  • La résurrection du Christ devant la critique contemporaine, Maison de l'Action catholique, Bruxelis, 1907
  • La Vie universitaire (2 volumes), Éd. Rex, Louvain-Paris, 1931. Ce livre reprend notamment des extraits de ses discours d'ouverture de l'année académique.

Bibliographica[recensere | fontem recensere]

  • Joseph Coppens, Paulin Ladeuze orientalist en exegeet 1870-1940 Een bijdrage tot de geschiedenis van de bijbelwetenschap in het begin van de XXe eeuw, Koninklijke Vlaamsche Academie voor Wetenschappen, Letteren en Schoone Kunsten, van België, Gandavi, 1940.
  • Luc Courtois, Paulin Ladeuze (1870-1940). Jeunesse et formation (1870-1898). Vie et pensée d'un exégèse catholique au temps du modernisme (1898-1914).