Jump to content

Patriarchatus Ciliciae Armenorum

E Vicipaedia
Wikidata Patriarchatus Ciliciae Armenorum
Res apud Vicidata repertae:
Patriarchatus Ciliciae Armenorum: insigne
Patriarchatus Ciliciae Armenorum: insigne
Eastern Catholic patriarchate
Civitas: Libanus
Situs interretialis
Ecclesia cathedralis patriarchati

Patriarchatus Ciliciae Armenorum[1] ecclesia mater est Ecclesiae Armeno-catholicae. Patriarchatus sedes est Berytus.[2] Praesens patriarcha est Raphael Petrus XXI Minassian.

Benedictus papa XIV patriarchatum anno 1740 constituit et Abrahamum Petrus I Ardzivian primum eius patriarcham designavit. Ante hoc, et ante constitutionem Ecclesiae Armeno-catholicae, Armenii qui ad Catholicismum conversi sunt, Ecclesiae Latinae se iunxerunt et missam ritu Romano frequentabant.

Anno 1866 sedes patriarchatus Constantinopolim translata est, et anno 1924 sedes patriarchatus Berytum translata est, ubi hodie manet.

  1. Abrahamus Petrus I Ardzivian (1740–1749)
  2. Iacobus Petrus II Hovsepian (1749–1753)
  3. Michael Petrus III Kasparian (1753–1780)
  4. Parsegh Petrus IV Avkadian (1780–1788)
  5. Gregorius Petrus V Kupelian (1788–1812)
  6. Gregorius Petrus VI Djeranian (1815–1841)
  7. Iacobus Petrus VII Holassian (1841–1843)
  8. Gregorious Petrus VIII Derasdvazadourian (1844–1866)
  9. Antonius Petrus IX cardinalis Hassoun (1866–1881)
  10. Stephanus Petrus X Azarian (1881–1899)
  11. Paulus Petrus XI Emmanuelian (1899–1904)
  12. Paulus Petrus XII Sabbaghian (1904–1910)
  13. Paulus Petrus XIII Terzian (1910–1931)
  14. Avedis Petrus XIV Arpiarian (1931–1937)
  15. Gregorius Petrus XV cardinalis Agagianian (1937–1962)
  16. Ignatius Petrus XVI Batanian (1962–1976)
  17. Hemaiag Petrus XVII Ghedighian (1976–1982)
  18. Ioannes Petrus XVIII Kasparian (1982–1999)
  19. Narses Petrus XIX Tarmouni (1999–2015)
  20. Gregorius Petrus XX Gabroyan (2015–2021)
  21. Raphael Petrus XXI Minassian (2021–)
  1. "Patriarchatus Ciliciae Armenorum" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)
  2. Acta Apostolicae Sedis, vol 21, pp. ab 548 ad 550.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Patriarchatum Ciliciae Armenorum spectant.