Patina

Patina (-ae, f.) est vas patens brevibus lateribus ac fundo plano et lato; est etiam genus ferculorum in vasis talibus coctorum. Culina romana patina praecipue ad torrendum in fornace, raro fervefaciendum, atque cibum componendum, ferrendum, ministrandumque adhibita est, tamen etiam ad conservandos cibos, uvas in sole arefaciendas et ut mortarium. Patina, fortasse post ollam et caccabum, vas coquinarium vulgarissimum inter Romanos erat. Patella est vas inter caccabum et patinam atque cibus patinae similis.[1]
Vulgo cibaria primum assa vel in olla aut alio elixa sunt, tunc in patina ponuntur ut novissime coquantur et in eadem patina in mensam apponantur.[2]
Vas coquinarium
[recensere | fontem recensere]
Forma patinae et quomodo a sartagine, patella, vel caccabo differt haud nota sunt, cum vasa antiqua infrequenter nomine suo signata sint, nec scriptores eos diligenter distinxerint. In uso differt patina a caccabo eo quod pro cibis solidis, praesertim "patinis" et frictatis, ad quos tunc ius addatur et non pro praeparatione iuris ipsius adhibita est. Patina etiam in fornace cum caccabus super lento igne ponitur. [1]
Patina faciebatur fictilis aut aenea, nunc plerumque vitrea.

Ferculum
[recensere | fontem recensere]Apicius patinas multas et nonnullas patellas in libro De Re Coquinaria describit inter quas patinam Apicianam et patinam cottidianam, quae ambae coria lagani, placentae vel pastae planae avenaceae, postulant et lasaniae modernae similant. Omnia a holeribus et carnis ad fructus et rosas patinas imponuntur, sed solet saepe ovis uti.[3]
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ 1.0 1.1 Donnelly, A. (2015). Cooking pots in ancient and late antique cookbooks.
- ↑ Florent, G., & Deru, X. (n.d.). La céramique à Reims de César à Clovis. Analyse fonctionnelle. Persée.
- ↑ Caelius Apicius, De Re Coquinaria 4.2.1.1