Paternus (consul 267)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Paternus (nescimus, quo anno natus mortuusve sit) senator Romanus tertio saeculo fuit. Anno 267 consul ordinarius creatus est. Fortasse est "Ovinius Gaius Iulius A(quil?)ius ... Paternus", qui anno 281/282 praefectus urbi et alio tempore proconsul Asiae fuit[1]. Fortasse anno 279 secundum consulatum egit, nam consul eius anni Nonius Paternus II erat.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. CIL VIII 2480


Antecessores:
Publius Licinius Egnatius Gallienus Imperator VII et Sabinillus
Consul
267
cum
Archesilao
Successores:
Paternus II et Egnatius Marinianus