Passionale Albaugiense

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Septem dormientes. Passionale Albaugiense (Codex Bodmerianus 127 f. 125v)

Passionale Albaugiense[1][2] (Theodisce Weißenauer Passionale) est martyrologium Latine compositum, saeculo XII exeunte manu scriptum, a magistro anonymo et fratre quodam Rufillo imaginibus pulchris illuminatum. Liber olim ad monasterium Albaugiense vel Augiam Minorem iuxta Ravenspurgum pertinuit. Hodie in collectu Bibliothecae Bodmerianae ad Coloniam Allobrogum stat, siglo Codex Bodmer 127.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  2. De adiectivo cf. "Ephemeron Albaugiense von Innozenz Bamberger" de quo hic legere potes

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

"Fr. Rufillus" a se pictus. Passionale Albaugiense (Codex Bodmerianus 127 f. 244r)
  • Solange Michon, "Ein illuminierter Passionale von Weißenau in Genf" in Helmut Binder, ed., 850 Jahre Prämonstratenserabtei Weißenau 1145–1993 (Sigmaringen: Thorbecke, 1995. ISBN 3799504141)
  • Elisabeth Pellegrin, Manuscrits latins de la Bodmeriana (Coloniae Allobrogum, 1982) pp. 265-280

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Passionale Albaugiense spectant.