Pasithea

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Vide etiam paginam discretivam: Pasithea (discretiva)

Pasithea (Graece Πασιθέα vel dialecto epica Πασιθέη) est, si lectionibus Homericis credimus, una e Charitibus seu Gratiis iuvenioribus;[1] secundum Statium autem illa maior natu est.[2] Nonnus sic nomina trium Charitum ordinat: Pasithea, Peitho, Aglaia.[3] Quidam Charites filias Iovis esse asseverant, alii Pasitheam filiam Dionysi et Herae;[4] secundum nonnullos est uxor Hypni.[5]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ilias 14.275-276.
  2. Statius, Thebais 2.285.
  3. Nonnus, Dionysiaca 24.263.
  4. Nonnus, Dionysiaca 15.91, 31.186.
  5. Ilias 14.275-276; Antipater Thessalonicensis apud Anthologiam Graecam 9.517; Quintus Smyrnaeus, Posthomerica 5.403; Nonnus, Dionysiaca 33.40, 47.278.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • De Pasithea (Anglice)
  • De Charitibus (Anglice)
stipula Haec stipula ad mythologiam spectat. Amplifica, si potes!