Pasigraphia

E Vicipaedia

Pasigraphia sive polygraphia est ars qua aut litteris aut signis universalibus, saepe in numeris, palam ante omnes populos communicatio generatim comprehensibilis fiat. Cuius institutio forsitan multo difficilor videatur quam unius linguae auxiliaris mundanae propositum.

Historia[recensere | fontem recensere]

Syllabae sol, re et sol secundum pasighraphicam versionem Solresol
Propositio Andreae Eckardt, Safo: e.g. MANUS, SCRIPTURA, COGITATIO, SENSUS et coniunctio ad SCRIPTURAM LOGICAM (=Safo)

Prima vestigia indicavit Iohannes Trithemius in opere »Polygraphiae libri VI«, postea (Francisco Bacon et Cartesio neglectis) Godefridus Guilielmus Leibnitius in scriptis »De arte combinatoria« (Lipsiae 1666). Ante omnia autem citemus commentarios ab episcopo Cestriensi Ioanne Wilkins confectos »Essay towards a real character and philosophical language« (Londinii 1668). Neque taceamus opera quae confecerunt D. Solbrig (»Allgemeine Schrift«, Salzwedel 1726), Wolke (»Erklärung, wie die Pasigraphie möglich und ausüblich sei«, Dessaviae 1797), Roch-Ambrosius Cucurron Sicard (»Pasigraphie«, Lutetiae 1798), Fry (»Pantographia«, Londinii 1799), Georgius Fredericus Grotefend (»Commentatio de Pasigraphia«, Gottingae 1799), Zalkind Hourwitz (»Polygraphie«, Lutetiae), J. M. Schmidt (»Pasigraphie«, Dillingen 1815), A. Bachmaier (»Pasigraphisches Wörterbuch«, Monaci 1868).[1]

Finis[recensere | fontem recensere]

Causas contra propositum istud, i.e. litteras universales a pronuntiatu solutas, clare scripsit S. Vater (»Pasigraphie und Antipasigraphie«, Weißenfels/Lipsiae 1799) . Neque est dubium quin notio haec in casibus specialibus de rebus mathematicis grammaticisve stipulandis illecebras suas habeat. De tali usu ingenioso praeter Leibnitium periclitabatur etiam G. Frege (»Begriffsschrift«, Salinis Saxonicis 1879). Omino autem differat a phonologorum nonnullorum inceptis, qui pasigraphiam in scripturam sonorum diversorum codificandorum mutare velint.

Nexus interni

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Heinz Becker (ed.): Das BLISS-System in Praxis und Forschung. Heidelbergae 1994.
  • Pierre Janton: Einführung in die Esperantologie. Hildesiae 1993, ISBN 3-487-06541-X.
  • A. D. Lutomirski: Pasistenographie oder Leitfaden zu einer kurzen Zeichenschrift, die für alle Lautsprachen geeignet und in einigen Stunden zu erlernen ist. Roterodami 1887.
  • Karl Obermair: Kurze Anleitung zur praktischen Verwendung der Pasigraphie. Iuvavi 1955.
  • Moses Paic: System einer Universalsprache sowohl durch die Schrift (Pasigraphie), als auch durch die Laute (Pasilogie). Vindobonae 1864.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Secundum elenchum apud J. Damm, Praktische Pasigraphie, Lipsiae 1876. Insuper etiam in libris citatis nonnumquam ratio de vere universali usu fallitur!

Haec stipula ad linguam vel ad linguisticam spectat. Amplifica, si potes!