Roman numeral 10000 CC DD.svg
Coordinata: 40°30′N 40°30′E / 40.5°N 40.5°E / 40.5; 40.5

Paryadres

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Paryadres prope Trapezuntem.
Monasterium Sumela inter Paryadres.

Paryadres[1] (Graece Παρυάδρης), sive Parihedri,[2] vulgo nunc Montes Anatoliae Septentrionales (Turcice Kuzey Anadolu Dağları),[3] sunt montes continui in septentrionali Turciae regione patentes, qui in Asia Minore secundum litus Ponti Euxini a flumine Iride ad flumen Akampsim extenduntur et mare a planitie montana Asiae Minoris separant. Pars Paryadrum ad orientem sita altior est; hic invenitur Kačkar, eorum cacumen altissimum (3937 metra). Hi montes etiam appellantur Parhar in Turcica et Graeca Pontica regionis linguis vel dialectis, quod vocabulum, ex certo vocabulo Hetthaeico 'altum' et 'cacumen' significans, derivatur.[4]

Oecologia[recensere | fontem recensere]

In hac regione inveniuntur fera animalia Eurasiana latissime observata, sicut Accipiter nisus, Aquila chrysaetos, Aquila heliaca, et Clanga pomarina (omnes Accipitridae), Lyrurus mlokosiewiczi (Phasianidae), Serinus pusillus (Carduelinae), et Tichodroma muraria (Tichodromidae).[5]

Hiemes sunt asperrimae, et nix etiam mensibus aestivis supra altitudines elatas non inusitata est.[6]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Strabonis versio a Xylandro facta, vol. IV (Lipsiae 1806), 540.
  2. Plinius. "Chapter VI". Naturalis Historia (77–79 AD). p. iix.25 .
  3. Etiam aliquando Montes Pontici, Alpes Pontici, Alpes Armeniae appellati.
  4. Karadeniz Ansiklopedik Sözlük. Formula:Webarchive.
  5. Couzens, Dominic (2008). Top 100 Birding Sites of the World. Berkeleiae: University of California Press. pp. 73–75. ISBN 978-0-520-25932-4 .
  6. "File:Koppen-Geiger Map TUR present.svg" .

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 40°50′13″N 41°9′34″E • GeoNames • Encyclopædia Britannica
Panorama Paryadrum in Turcia.