Factio socialis democratica (Romania)

E Vicipaedia
(Redirectum de Partidul Social Democrat)
Insigne

Partidul Social Democrat (PSD, 'Socialis Democratica Factio') est factio politica ideologiae socialis democratiae Dacoromanica.

Historia[recensere | fontem recensere]

Factio anno 2001 e factionibus PSDR et PDSR, cuius constitutio die 12 Aprilis 1992 constituta est. Ab anno 2012 78 senatores[1] atque 187 legatos ad Cameram Legatorum habet[2] habet. Praeterea Victor Ponta praeses factionis etiam annis ab 2012 ad 2015 primus minister Romaniae erat. Anno 2015 aliqui sodales, inter eos et tres senatores et octo legati, factionem PSD reliquerunt et novam Factionem Romaniam Coniunctam condiderunt, quae ad dextram nititur. Ab anno 2015 Livius Dragnea praeses factionis erat, qui multorum criminum corruptionis accusatus esset. Die 11 Decembris 2016 electione parlamenti vicit et sodalis PSD Sorin Grindeanu novus praeses ministrorum electus est.[3] Dragnea sibi propositum habuit, ut criminibus lege solveretur, sed consiliis Grindeanu et successoris eius praesidis ministrorum Michaelis Tudose contentus non erat. Mense Ianuario 2018 denique Viorica Dăncilă nova praeses ministrorum Dragnea auctore nominata est. Sed et haec Dragneam a carcere salvare non potuit: Die 27 Maii 2019 incarceratus est. Deinde Dăncilă ei praeses factionis successit[4]. Sed postquam Dăncilă electionem praesidis contra Nicolaudem Iohannem perdidit, se a magistratu praesidis factionis recessit atque Ioannes Marcellus Ciolacu novus praeses nominabatur[5].

Praesides[recensere | fontem recensere]

Pinacotheca aliquorum politicorum peritorum factionis[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]