Paromoiosis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Paromoiosis in rhetorica est parallelismus sonorum inter vocabula binarum clausae plerumque magnitudine fere aequa. Similitudo sonorum in initiis clausarum, finibus (ubi par homoeoteleuton est), medioque, vel per clausas omnes fieri potest.

Exemplum paromoiosis in initio, ex Aeneide Vergilii: "Pallas te hoc vulnere, Pallas / immolat et poenam scelerato ex sanguine sumit" (12.948–949). Hic etiam est alliteratio in litteris P (Pallas, Pallas, poenam) et S (scelerato, sanguine, sumit).

Exemplum paromoiosis in fine, ex Arte poetica Horatii: "Aut prodesse volunt aut delectare poetae / aut simul et iucunda et idonea dicere vitae" (333–334). Hoc genus paromoiosis saepe in elegia auditur.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Smyth, Herbert Weir. 1920. Greek Grammar. Cantabrigiae Massachusettae: Harvard University Press. ISBN 0674362500.
Stipula Haec stipula ad linguam vel ad linguisticam spectat. Amplifica, si potes!