Parasiti habitum mutantes

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Parasiti quibus habitus mutantur sunt parasiti duorum pluriumve hospitum receptoriorum, mutationis efficiendae in habitu cuiusdam ex illis hospitibus capaces, quorum transmissio foveatur, interdum immediate in hospitum dijudicatione necnon mechanismis habitum inspicientibus influxum exercentes. Iubent hunc hospitem intermediarium probabilius a praedatore majore gradu trophico[1][2] devorari, qui hospes fit ubi parasitus propagatur; quamobrem mechanismus hic transmissio trophica a parasito aucta sive effecta[3] appellatur. Quorum exempla in bacteriis, protozois, viribus animalibusque reperiuntur. Parasiti mutant hospitis habitum ut eorum suorumve germinum tutela increscat. Notio Anglica bodyguard manipulation ad exprimendas huiusmodi rationes adhibetur.[4]

Ex praecipuis mutationibus habitualibus a parasitis effectis praecellit nimia securitas qua hospites facilius in praedam cedere possunt[5][6]. Protozoanum Toxopasma gondii, verbi gratia, parvas inficit rodentes, eorumque securitatem nimiam elevat, quinimo ad odorem urinae propensitatem, utercumque periculum praedationis ceu felem, ejus hospitem definitivum, inficiendi increscit.

Hospitis habitum mutant hi parasiti centrale systema nervosum inficientes, sive communicationem neurochemicam immutantes, Quae in neuro-parasitologia indagantur.

Habitus mutatio[recensere | fontem recensere]

Genera[recensere | fontem recensere]

Manipulationes? quas parasiti exsequuntur sive directae sive indirectae sunt. Genus indirectum est via frequentissima qua hi utebantur parasiti, appropinquatio autem directa parum solita est. Manipulatio est directa quum parasitus ipse hospitem afficit ac habitualia responsa inducit, itaque utputa compositis neuroactivis creandis quae responsum stimulant in hospitis centrali nervoso systemate (CNS), methodus quidam plerumque a parasitis usitatus qui intra CNS versantur.[7] Influxum in systema nervosum hospitis exercere est implicatum, manipulatio inceptum comprehendit. Verumtamen difficile est factorem efficientem determinare, praesertim num mutatio habitualis facta sit ex indirecta manipulatione ipsius parasiti, seu ex responso systematis immunitatis. Appropinquatio ad manipulandum habitum crebro admodum sumptuosum est pro parte parasiti, quod compensationem efficit inter manipulationis beneficia et energiam manipulandi. Crebrior parasitorum appropinquatio est inductio immediata habitualium responsorum qua cum hospitis systemate immunitatis interagit ut composita necessaria neuroactiva creentur ad inducendum responsum habituale desideratum.[8] Parasiti vim habent habitum hospitum immediate immutandi qua eorum (videlicet hospitum recipientium) immunitas, progressio vel metabolismus turbetur. Castratores parasitici vehementer immutant suorum hospitum metabolismum et fecunditatem, hormona castratoria secernendo, habitum physiologiamque immutando, ipsius parasiti emolumento.[9]

Parasiti habitum immutant iis pactis quibus probabilitas transmissionis augetur (utputa hospite a praedatore ingesto); efficit parasiti exitum in situ idoneo (utputa habitata a hospite recipienti antelata immutando)[10]; efficit, ut parasitus superstes fiat vel ut hospes a parasitis compluribus probabilius inficiatur.

Per vira[recensere | fontem recensere]

Rabies hospitem recipientem reddit aggrediendi cupidum pronumque alios mordendi. Hoc aucta salivatione virus gestanti, crescit probabilitatem in hospitibus novis recipientibus vagandi.

Vira ex familia Baculoviridarum inducunt in hospitibus recipientibus immutationem moris comedendi, circumiectumque seligendi. Inficiunt heterocera papilionesque, qui nonnumquam infecti sine intermessione edere coeperunt, nutrimenta ad vira replicanda praestantes. Virionibus (unitates scilicet virorum) paratis ad hospitem recipientem relinquendum, erucae magis magisque excelsius nitintur, donec cellae enzyma secernant, ut animal evolvatur, congeriebus viralis materiae conspersis quae a recipientibus futuris ingestiuntur.[11]

Per protozoa[recensere | fontem recensere]

Protozoanum Toxoplasma gondii animalia inficit ex familia felidarum illiusque oocystae amittuntur in hospitis faece. Rodente quodam faecem consumente inficitur a parasito (quo hospes intermediarius fit). Qui subsequenter extrovertior fit minusque pavidus a felibus, probabilitatem praedationis augens, parasitique probabilitatem vitae complendae crescens.[15] Demonstratum est T. gondii, homines infecturi, immutare eorum habitum pariter ac rodentium: hoc cum schrisophreniae casibus iungitur. Alii parasiti, qui hospitem periculo praedationis dedunt, sunt Euhaplorchis californiensis, Dicrocoelium dendriticum,[12] Myrmeconema neotropicum[13] necnon Diplostomum pseudospathaceum.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Luong, L.; Grear, D.; Hudson, P. (2014). "Manipulation of host-resource dynamics impacts transmission of trophic parasites". International Journal for Parasitology 44 (10): 737–742 .
  2. Seppala, O.; Valtonen, E.; Benesh, D. (2008). "Host manipulation by parasites in the world of dead-end predators: adaptation to enhance transmission?". Proceedings of the Royal Society B: Biological Sciences 275 (1643): 1611–1615 .
  3. Lafferty, K.D. (1999). "The Evolution of Trophic Transmission". Parasitology Today 15 (3): 111–115 .
  4. {{cite journal|doi=10.1016/j.beproc.2013.06.003|author-link2=Jacques Brodeur|pmid=23791577|first5=Frédéric|last5=Thomas|first4=Josée|last4=Doyon|first3=Anaïs|last3=Droit|first2=Jacques|title=Bodyguard manipulation in a multipredator context: Different processes, same effect|last2=Brodeur|first1=Fanny|last1=Maure|year=2013|pages=81–86|volume=99|journal=Behavioural Processes|s2cid=13154407}.}
  5. Moore, J. (2002). Parasites and the behavior of animals. Oxford: Oxford University Press.
  6. Lafferty, K.D. (1999). "The Evolution of Trophic Transmission". Parasitology Today 15 (3): 111–115 
  7. Thomas, F.; Adamo, S.; Moore, J. (2005). "Parasitic manipulation: where are we and where should we go?". Behavioural Processes 68 (3): 185–199 .
  8. Thomas, F.; Adamo, S.; Moore, J. (2005). "Parasitic manipulation: where are we and where should we go?". Behavioural Processes 68 (3): 185–199 .
  9. Poulin, Robert (1997). Evolutionary Ecology of Parasites - From individuals to communities. Springer. p. 76. ISBN 978-0-412-79370-7 .
  10. Thomas, F.; Schmidt-Rhaesa, A.; Martin, G.; Manu, C.; Durand, P.; Renaud, F. (May 2002). "Do hairworms (Nematomorpha) manipulate the water seeking behaviour of their terrestrial hosts?". J. Evol. Biol. 15 (3): 356–361 .
  11. Zimmer, Carl (November 2014). "Mindsuckers - Meet Nature's Nightmare". National Geographic .
  12. Otranto, D.; Traversa, D. (2002). "A review of dicrocoeliosis of ruminants including recent advances in the diagnosis and treatment". Veterinary Parasitology 107 (4): 317–335 .
  13. Yanoviak, S.; Kaspari, M.; Dudley, R.; Poinar, G. (2008). "Parasite-Induced Fruit Mimicry in a Tropical Canopy Ant". Am Nat 171 (4): 536–544 .