Jump to content

Parasceue Saltykova

E Vicipaedia
Wikidata Parasceue Saltykova
Res apud Vicidata repertae:
Parasceue Saltykova: imago
Parasceue Saltykova: imago
Nativitas: 12 Octobris 1664; Moscua
Obitus: 13 Octobris 1723; Petropolis
Patria: Regnum Russicum

Familia

Genitores: Fyodor Saltykov;
Coniunx: Ioannes V
Proles: Catharina Ioannis filia, Anna, Parasceue Ioannis filia, Maria Ioannis filia, Theodosia Ioannis filia
Familia: Saltykov, domus Romanovia

Memoria

Sepultura: Ecclesia cathedralis Michaelis Archangelis Moscuensis

Parasceue Theodori filia[1] Saltykova (Russice Прасковья Фёдоровна Салтыкова), die 12 Octobris[2] anno 1664 Moscuae nata et die 13 Octobris[3] anno 1723 Petropoli mortua, fuit regina Moscoviae, Ioannis V uxor et Annae imperatricis mater et Petri II avia.

Anno 1684 Ioanni voluntate Sophiae tunc regentis sororis eius nupta est. Quinque filias habuit, quarum duae, Maria (1689—1692) et Theodosia (1690–1691), infantes mortuae sunt, tertia Catharina (1691–1733) Ioannis VI avia facta est, quarta Anna imperatrix, quinta Parasceue (1694–1731) Ioannis Eliae filii Dmitriev-Mamonov uxor.

  1. Nata Parasceue Alexandri filia; nomen patris ad nuptias mutatum est.
  2. Calendario Iuliano, scilicet 22 Octobris Gregoriano.
  3. Calendario Iuliano, scilicet 24 Octobris Gregoriano.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]