Papyrus P52

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Papyrus P52

Papyrus P52 putatur fragmentum antiquissimum Novi Testamenti (Evangelii secundum Ioannem 18,31–33 et verso 18,37–38) esse, nam scilicet circa anno 125 scriptum est. Hic papyrus Mancunii in bibliotheca Ioanni Rylands dicata servatur.

Verba Graeca[recensere | fontem recensere]

Papyrus P52, recto
Papyrus P52, verso

In ambobus lateribus papyri scribitur, qui igitur ex codice, non ex volumine venit. Pars, quae exstat, margines superiorem interioremque partim comprehendit; itaque angulus summus sinister folii recti et summus dexter versi conservantur. In transcriptione sequenti litterae crassae sunt eae, quae in papyro videntur.

Evangelium secundum Ioannem 18:31–33 (recto):

ΟΙ ΙΟΥΔΑΙΟΙ ΗΜΕIΝ ΟΥΚ ΕΞΕΣΤΙΝ ΑΠΟΚΤΕΙΝΑΙ
OYΔΕΝΑ ΙΝΑ Ο ΛΟΓΟΣ ΤΟΥ ΙΗΣΟΥ ΠΛΗΡΩΘΗ ΟΝ ΕΙ-
ΠΕΝ ΣHΜΑΙΝΩΝ ΠΟΙΩ ΘΑΝΑΤΩ ΗΜΕΛΛΕΝ ΑΠΟ-
ΘΝHΣΚΕΙΝ ΙΣΗΛΘΕΝ ΟΥΝ ΠΑΛΙΝ ΕΙΣ ΤΟ ΠΡΑΙΤΩ-
ΡΙΟΝ Ο ΠIΛΑΤΟΣ ΚΑΙ ΕΦΩΝΗΣΕΝ ΤΟΝ ΙΗΣΟΥΝ
ΚΑΙ ΕΙΠΕΝ ΑΥΤΩ ΣΥ ΕΙ O ΒΑΣΙΛΕΥΣ ΤΩΝ ΙΟΥ-
ΔAΙΩN

...Iudaei, "nobis non licet interficere
quemquam," ut sermo Iesu impleretur quem di-
xit significans qua esset morte
moriturus introivit ergo iterum in praeto-
rium Pilatus et vocavit Iesum
et dixit ei, "tu es rex Iu-
daeorum?"

Evangelium secundum Ioannem 18:37–38 (verso):

ΒΑΣΙΛΕΥΣ ΕΙΜΙ ΕΓΩ ΕΙΣ TOΥΤΟ ΓΕΓΕΝΝΗΜΑΙ
ΚΑΙ (ΕΙΣ ΤΟΥΤΟ) ΕΛΗΛΥΘΑ ΕΙΣ ΤΟΝ ΚΟΣΜΟΝ ΙΝΑ ΜΑΡΤY-
ΡΗΣΩ ΤΗ ΑΛΗΘΕΙΑ ΠΑΣ Ο ΩΝ EΚ ΤΗΣ ΑΛΗΘΕI-
ΑΣ ΑΚΟΥΕΙ ΜΟΥ ΤΗΣ ΦΩΝΗΣ ΛΕΓΕΙ ΑΥΤΩ
Ο ΠΙΛΑΤΟΣ ΤΙ ΕΣΤΙΝ ΑΛΗΘΕΙΑ ΚAΙ ΤΟΥΤO
ΕΙΠΩΝ ΠΑΛΙΝ ΕΞΗΛΘΕΝ ΠΡΟΣ ΤΟΥΣ ΙΟΥ-
ΔΑΙΟΥΣ ΚΑΙ ΛΕΓΕΙ ΑΥΤΟΙΣ ΕΓΩ ΟΥΔEΜΙΑΝ
ΕΥΡΙΣΚΩ ΕΝ ΑΥΤΩ ΑΙΤΙΑΝ

"...rex sum ego. Ego in hoc natus sum
et [ad hoc] veni in mundum ut testimo-
nium perhibeam veritati omnis qui est ex verita-
te audit meam vocem." Dicit ei
Pilatus, "quid est veritas?" et cum hoc
dixisset iterum exivit ad Iu-
daeos et dicit eis, "ego nullam
invenio in eo causam."

In linea secunda lateris versi spatium repetitis verbis (ΕΙΣ ΤΟΥΤΟ) non sufficere paret. Suspicandum est illa verba per haplographiam omissa esse.[1]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Roberts(1935), p. 29.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Sancti Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!