De re veneria (Philaenis)

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
(Redirectum de Papyrus Oxyrhynchus 2891)

De re veneria (Graece Περὶ Ἀφροδισίων) fuit opus hodie deperditus de aphrodisiis et de meretricum officio, saeculo IV a.C.n. a Philaenide Samia scriptum. Cuiusdam libri oratione soluta de ea re, Philaenidi adscripti, exigua fragmenta nuper reperta sunt inter papyros Oxyrhynchi (P.Oxy. 2891).

E libro sic cognito discimus exstitisse re vera traditionem Graecam scriptorum technicorum de eroticis; eam traditionem hausivit Ovidius dum composuit carmina sua De Arte Amatoria. Philaenidem librumque eius commemorant Timaeus, Aristoteles, Chrysippus Solius, Clearchus Solius, Polybius, Athenaeus, Clemens Alexandrinus.[1] Sed Aristoteles dicit opus Philaenidis carmen fuisse; poeta Aeschrio Samius in "epitaphio Philaenidis" praetendit eam neque meretricem neque scriptorem de re amatoria esse, istumque librum re vera a quodam "Polycrate Atheniensi" scriptum.[2]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Aristoteles, De divinatione per somnium 464b2; Athenaeus, Deipnosophistae 220f, 335b-e, 457d; Polybius, Historiae 12.13; Clemens Alexandrinus, Protrepticus 4.61.; Suda s.v. Demochares.
  2. Athenaeus, Deipnosophistae 335c.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.