Papilio godeffroyi

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Papiliogodeffroyi Semper,1866.jpg
Papilio godeffroyi in Seitz The Macrolepidoptera of the World

Classis : Insecta 
Ordo : Lepidoptera 
Familia : Papilionidae 
Genus : Papilio 
Species : P. godeffroyi 
Papilio godeffroyi 
Semper, 1866  

Papilio godeffroyi (Anglice Godeffroy's swallowtail ; Samoane pepe'ae) est papilio familiae Papilionidarum, in Insulis Samoanis endemica.

Papilio godeffroyi nunc solum in insula Tutuila habitat, ubi non est frequens, sed longe lateque diffusus, praecipue in silva pluviali tuta vel paene tuta. Hoc est solum 5% speciei priscae areae geographicae, qua re suum nomen ad IUCN Red List ut species maxime periclitata nuper relatum est.

Larvae Micromelo minuto (Rutaceae), planta Samoane talafalu appellata, vescuntur.

Species, ex Ioanne Caesare Godeffroy appellata, picturá pittacium cursuale Samoanam anni 2001 ornat, die 14 Decembris edita.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Hopkins, G. 1927. Butterflies of Samoa and Some Neighboring Island-Groups. Insects of Samoa, pars 3, fasciculus 1. Londinii: Bishop Museum Natural History, pp. 1–64.
Insecta Haec stipula ad insectum spectat. Amplifica, si potes!