Paula et Clara

E Vicipaedia
(Redirectum de Paola & Chiara)
Salire ad: navigationem, quaerere
Paola & Chiara

Paula et Clara, vulgo Paola & Chiara sunt grex vocalis Italicus musicae popularis, qui ex duabus sororibus cognomine Iezzi, Paula scilicet et Clara, constat. Clara Iezzi, flava capillum, nata est Mediolani die 27 Februarii anni 1973; Paula Iezzi, fusca comam, nata est ibidem die 30 Martii anni 1974. Ad celebritatem anno 1997 pervenerunt victoriam reportando Villae Matutiae Musico Festo in categoria adulescentium; ibi canticum cecinerant, quod inscribitur Amici come prima (Latine Amici sicut ante).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]