Panulirus argus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Panulirus argus.jpg

Subphylum : Crustacea 
Classis : Malacostraca 
Ordo : Decapoda 
Subordo : Pleocyemata 
Infraordo : Palinura 
Familia : Palinuridae 
Genus : Panulirus 
Species : P. argus 
Panulirus argus 
Latreille, 1804  
Conservationis status
DD[1]

Panulirus argus est species decapodum familiae Palinuridarum. Prope litora Atlantica occidentalia (inter Carolinam septentrionalem Brasiliamque) et in mari Caribaeo habitat. Larvae inter radices Rhizophorae plantasque aquaticas Thalassiae testudinum necnon algas Laurenciae spp., Neogoniolithonis spp. morantur. Adulti molluscis et detritis pascuntur. Saepius ad mensuram 20 cm, multo rarius ad 60 cm crescunt. Autumno longis agminibus migrare solent.

Haec species propter carnem deliciosam a piscatoribus captatur omnium fere civitatum illis litoribus adiacentium, sed praecipue Cubae, Brasiliae, Bahamarum insularum, Civitatum Foederatarum meridianarum, Honduriae.

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Gastronomia Novae Aureliae: Lobster crêpe ("crispa e panuliro argo"), granis maizii inspersis, in popina Novae Aureliae in urbe Ludovicianae inferta

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs scientifici:  • ITIS • NCBI • Biodiversity • IUCN Red List • WoRMS: Marine Species • INPN France
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Panulirus argus spectant.
Wikispecies-logo.svg Vide "Panulirus argus" apud Vicispecies.