Pantocrator

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Christus Pantocrator, imago tessellata in Daphni Monasterio Graeciae, circa 1080–1100 facta.

Pantocrator ('universi imperator') vel plene Christus Pantocrator (Graece Χριστὸς Παντοκράτωρ), in iconographia Christiana est certa depictio Iesu Christi atque in Iudaismo unum e multis nominibus ad Deum adhibitis. Bibliis Hebraicis in Graecum ut Septuaginta conversis, vocabulum Pantokrator nomen El Shaddai, titulum Hebraicum, expressit, nam Christiani hanc appellationem ad Iesum contulerunt, qui secundum evangelium Matthaei (28:18) dixerat: "Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra."

Iconica Christi Pantocratoris imago fuit una e primis imaginibus Iesu quas Prima Ecclesia Christiana excoluit, et gravissima Ecclesiarum Orthodoxarum icon manet.

Nexus interni

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Chatzidakis, Manolis. 1967. An Encaustic Icon of Christ at Sinai. The Art Bulletin 49 (3, Sept.): 197–208. Gerry Walters convertit.
  • Latourette, Kenneth Scott. 1975. Beginnings to 1500. A History of Christianity, 1. Ed. retractata. Franciscopoli: Harper Collins.
  • Schonborn, Christopher. 1994. God's Human Face: The Christ Icon. Prima editio Icôn du Christ: Fondements théologiques élaborés entre le Ie et IIe Conciles de Nicée (Fribourg, 1976). Lothar Kraugh convertit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Christum Pantocratorem spectant.