Paninaro

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Voce recenti Italica "paninaro" (nomen masculinum numeri singularis) adulescens significatur adstipulator cuiusdam subculturae consumismo ac delectationis inconsideratae amore imbutae, quae Mediolani primis annis octogenariis saeculi XX orta est. Vocabulum paninaro a thermopolio quodam Mediolani sito, cui nomen erat "Al Panino", quod Latine reddi potest "ad panicellum" (qua de causa paninaro Latine "panicellarius" dici potest), originem trahit: huiusmodi adulescentes enim ad illam tabernam convenire solebant. Panicellarii extremam, secundum certas quasdam subculturae normas, vestimentorum curam adhibebant, pro quibus quidem magnas pecunias solvere dignabantur. Peculiari sermocinandi modo novis dictionibus farto etiam utebantur vel dialecto, quae, saltem ex parte, inter iuvenes Italos divulgata est.