Pange vox adonis
Appearance
| Pange vox adonis | |
|---|---|
| Numerus | CB Supplementum VI |
| Argumenta | Concept of unknown value in Wikibase |
| Lingua | Lingua Latina mediaevalis |
“Pange, vox adonis” est initium carminis a Marnero Latine scripti, quod in codice Carminum Buranorum in parte supplementaria sub numero VI reperitur.[1]
Textus
[recensere | fontem recensere]1. Pange, vox adonis,
nobilem prelatum de Solio,
qui gaudet in donis
et caret vitiorum lolio.
est iocundus, letus et affabilis,
in promisso stabilis,
providus, prudens, honorabilis.
2. Cum architriclino
dicere possem eius vultibus:
«tu servasti vino
nobili finem atque dapibus,
et post primum non datur deterius:
verum loquor verius:
funditur bonum atque melius.
3. Ad gradus virtutum
properas ut sol ad meridiem.»
paupertatis nutum
sentiens queres eius faciem.
cur, Fortuna vitrea, sic deficis,
cur cito non efficis,
quod sit hic in loco pontificis.
4. Sed si non est princeps,
cathedre scilicet officio,
ut clerus deinceps
memoret, quando fit electio:
est statura ceteris prestantior,
vultu elegantior,
moribus cunctis honorantior.
5. Maior mea laude,
dignior, forma veri hominis;
tamen sine fraude
gloriam cano sui nominis.
verbi Dei gratia fit ratio,
non est adulatio;
hunc decet vere collaudatio.
6. Huic ignoro parem
circiter per totam Carinthiam.
si perambularem
Saxones, Francos et Bawariam,
Swevos, Rhenum, fertilem Alsatiam,
ibi finem faciam, –
non habet clerus talem gratiam.[1]
Descriptio
[recensere | fontem recensere]Hoc carmen, a poeta Marner compositum, est encomium seu laus cuiusdam prelati nobili genere nati, qui virtutibus, liberalitate et elegantia morum floret. Auctor personam laudatam cum architriclino evangelico comparat et eius dignitatem supra ceteros clericos Carinthiae, Bavariae et Alsatiae extollit. In textu poeta Fortunam increpat quod talis vir nondum ad pontificalem sedem evectus sit, quamquam eius statura et sapientia eum electione dignissimum faciant. Carmen est exemplum poesis panegyricae qua clerici vagantes patronos potentes sibi conciliare studebant.[1]
Notae
[recensere | fontem recensere]Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Lehtonen, Th. M. S. (). Fortuna, Money, and the Sublunar World: Eleventh-century Ethical Thought as a Paradigm for Late Medieval Moral Philosophy. Helsingiae: Societas Litterarum Finnicarum. ISBN 978-951-717-846-4