Jump to content

Pandion I

E Vicipaedia

Pandion I est quintus rex Athenarum in Marmore Pario ac apud chronographos sicut Castorem enumeratus, Erichthonii et Praxitheae filius. Qui rex arcanus materteram suam in matrimonium duxisse fertur Zeuxippen, ex qua duae filiae Procne et Philomela ac duo filii gemini Erechtheus et Butes nati sunt.[1]

Annos quadraginta (1437/6-1397/6) regnasse dicitur.[2] Cum Labdaco rege Thebarum de finibus dimicasse fertur adiuvante Tereo rege Thracum, cui filiam suam Procnen nuptum dedit, ex qua Itys filius Tereo natus est. Cum omnes propinqui propinquaeque Pandionis I — praesertim filiae — variis fabulis intersint, nihil de eo narratum apud Atthidographos inveniri mirum est. Et quod de Pandione narratum est, utrum ad Pandionem I an ad Pandionem II pronepotem referatur, ambiguum est.

Sunt enim res et monumenta quae ad Pandionem referuntur, sed, utrum cum Pandione I an cum Pandione II coniungenda sint, in incerto est. Pandia, sacra annua iam ex aetate Mycenaea oriunda,[3] aliquo modo ad Pandionem referuntur: forsitan ille, qui primus in his sacris sacerdos exstiterit, Pandion nominatus sit.[4] Idem Pandion — sic manca scientia utenti coniectare licet — etiam heros eponymus Pandionidis tribus positus est in renovatione Clisthenea saeculo VI a.C.n. Duo fere saecula postea in Agora Athenarum dicatum est monumentum heroibus illis eponymis, inter quos etiam statua Pandionis erat. Sed Pausanias, de utro Pandione agatur, nescire se confitetur: "Cecropem et Pandionem — eorum enim vidi inter eponymorum statuas — nescio quos in honore habeant."[5] In Acropoli Athenarum Pausanias etiam heroum cum statua Pandionis vidisse se narrat.[6]

Constat Pandionem fuisse heroa ac regem Athenarum, cui aut Pandion I aut Pandion II coniungi debet. Praeterea credi solet alterutrum ex his duobus a chronographis ad lacunam chronographicam explendam inventum esse.

Nexus interni

  1. Bibliotheca 3.14.8.
  2. Harding 2007: 42.
  3. Robertson 1993: 15.
  4. Cf. Kearns 1969: 68-69; Sourvinou-Inwood 2003: 74.
  5. Graeciae descriptio 1.5.3 "Κέκροπα δὲ καὶ Πανδίονα — εἶδον γὰρ καὶ τούτων ἐν τοῖς ἐπωνύμοις εἰκόνας — οὐκ οἶδα οὓς ἄγουσιν ἐν τιμῇ."
  6. Graeciae descriptio 1.5.4.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Harding, Phillip (2007) The Story of Athens: The Fragments of the Local Chronicles of Attika. Routledge.
  • Kearns, Emily (1969) The Heroes of Attica. Londinii: University of London Institute of Classical Studies.
  • Kron, U. (1976) Die zehn attischen Phylenheroen: Geschichte, Mythos, Kult und Darstellungen. Berolini.
  • Robertson, Noel (1993) Festivals and Legends: The Formation of Greek Cities in the Light of Public Ritual. Toronti: University of Toronto Press.
  • Sourvinou-Inwood, Christiane (2003) Tragedy and Athenian Religion. Lexington Books.