Pandion

E Vicipaedia
Reliquiae monumenti heroum eponymorum in Agora Athenarum.

Pandion (Graece Πανδίων) fuit heros et rex arcanus Athenarum, qui aetati Mycenaeae (saeculo XIV aut XIII a.C.n.) adscribi potest. Nam in indice regum apud Hellanicum exposito sextum locum obtinet.[1] Quo in indice postea nomen Pandionis (et Cecropis) duplicatum est,[2] quae mutatio primum in Marmore Pario[3] apparet. Hic enim Pandion I (1437/6-1397/6),[4] quintum locum obtinet, et octavum Pandion II (1307/6-1282/1).[5]

De rebus gestis herois illius mythologici paene nihil notum est, sed nonnulla monumenta historica aliaque vestigia memorabilia posteritati relicta sunt, quorum in notitiam praecipue per auctores antiquos venimus.

Nomen Pandionis ad Pandia, sacra vetera Iovi instituta, referri videtur, et quidem ita, ut a nomine sacrorum illorum Pandion ductum sit. Nam forsitan ille qui primus Pandiis sacra fecerit Pandion nominatus sit.[6] Clisthenes, cum saeculo VI a.C.n. Atticam susciperet administrandam, terram in decem tribùs divisit et suum cuique tribuit heroa conditorem, unamque ex tribubus Pandionidem ex nomine Pandionis nominavit. Saeculo IV a.C.n. in Agora positum est monumentum heroibus illis eponymis, inter quos etiam statua Pandionis erat. Hodie solum podium marmoreum in loco restat (vide imaginem adpositam) sed in museo archaeologico Agorae exemplar opinabile monumenti in conspicuo positum est. Praeterea in Acropoli erat heroum Pandioni positum.[7]

Quae inter Pandionem heroa et Pandionem I / II intersit ratio, ambiguum est. Consentaneum est enim Pandionem heroa cum altero utro horum regum coniungere, ac putare Pandionem I aut Pandionem II ad lacunam chronographicam explendam fictum esse.[8]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Hellanicus 1 (FGrHist I: 449).
  2. Scherf 2006.
  3. FGrHist 239 A 1-17.
  4. Harding 2007: 42.
  5. Harding 2007: 48-50.
  6. Kearns 1969: 68-69; Sourvinou-Inwood 2003: 74.
  7. Paus. Perieg. 1.5.4; Kearns 1969: 191.
  8. Harding 2007: 42, qui Pandionem I falsum esse suspicatur.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Harding, Phillip (2007) The Story of Athens: The Fragments of the Local Chronicles of Attika. Routledge.
  • Kearns, Emily (1969) The Heroes of Attica. University of London Institute of Classical Studies.
  • Kron, Uta (1976) Die zehn attischen Phylenheroen: Geschichte, Mythos, Kult und Darstellungen. Mann.
  • Robertson, Noel (1993) Festivals and Legends: The Formation of Greek Cities in the Light of Public Ritual. The University of Toronto Press.
  • Scherf, Johannes (2006) Pandion, Brill’s New Pauly. Volumina antiquitatis a Hubert Cancik & Helmuth Schneider edita.
  • Sourvinou-Inwood, Christiane (2003) Tragedy and Athenian Religion. Lexington Books.
  • Valdés Guía, Miriam (2007) Delimitación territorial y fronteras: la imagen mítica del sinecismo ático y su antigüedad en la tradición. Polifemo 7: 253–273.

Nexus interni