Pandeismus
![]() |
Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet. Quapropter rogamus ut corrigas, praecipue introductionem, formam, nexusque extra et intra Vicipaediam. |
Pandeismus (a Graeco πᾶν ‘omnia’ et Latino ‘deus’) est rationalistica religionis philosophia, quae pantheismum et deismum coniungit. Vocabulum ad litteram significat ‘omnia sunt deus’; hoc plerumque cum opinione coniungitur quod Deus cum universo vel natura coincidat.
Historia
[recensere | fontem recensere]Terminus pandeismus (Anglice Pan-Deism) apparuit ad philosophiam designandam similem illi Franz? William? Junghuhn, et a William? Harbutt Dawson in opere biographico Matthew Arnold and His Relation to the Thought of Our Time anno 1904 adhibito. Charles? Hartshorne hunc terminum annis 1960 examinavit sed reiecit, praeferens panentheismum. Anno 2001, Scott Adams librum God's Debris (Residua Dei) scripsit, qui formam pandeismi proponit.
Interpretatio
[recensere | fontem recensere]Secundum pandeismum, Deus universum creavit se ipsum in illud transformando, ita ut post creationem non amplius entitas separata et conscia existat. Haec doctrina conatur explicare, ut deismus, cur Deus universum creaverit et deinde ab eo abscesserit, et, ut panteismus, originem et finem universi.
Exempla
[recensere | fontem recensere]Multi auctores theologum Italicum Giordano Bruno? ut pandeistam descripserunt. Max? Bernhard? Weinstein in opere suo Welt- und Lebensanschauungen (1910) eum inter pandeistas numeravit. Corey S. Powell in Discover (2014) scripsit: "Bruno omnes planetas et stellas animas habere imaginatur . . . et cosmologiam suam ut instrumentum theologiae animisticae vel pandeisticae promovendae adhibet." Michael Newton Keas et David Sessions etiam hanc interpretationem sustinuerunt. [1][2][3][4] In libro The Cambridge Companion to Joseph Ratzinger notatur Iosephus Ratzinger, qui postea papa factus est, praesertim "pandeismum [Brunonis] reprehendisse".[5]
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Max Bernhard Weinstein, Welt- und Lebensanschauungen, Hervorgegangen aus Religion, Philosophie und Naturerkenntnis ("World and Life Views, Emerging From Religion, Philosophy and Perception of Nature") (1910), page 321.
- ↑ Corey S. Powell, "Defending Giordano Bruno: A Response from the Co-Writer of 'Cosmos' Formula:Webarchive", Discover, March 13, 2014: "Bruno imagines all planets and stars having souls (part of what he means by them all having the same "composition"), and he uses his cosmology as a tool for advancing an animist or Pandeist theology".
- ↑ Michael Newton Keas (2019). UNbelievable: 7 Myths About the History and Future of Science and Religion. pp. 149–150
- ↑ David Sessions, "How 'Cosmos' Bungles the History of Religion and Science", The Daily Beast, 03.23.14: "Bruno, for instance, was a 'pandeist', which is the belief that God had transformed himself into all matter and ceased to exist as a distinct entity in himself".
- ↑ Daniel Cardó et Uwe Michael Lang, Cambridge Companion to Joseph Ratzinger (2023), p. 266.