Palatium Regale Matriti

E Vicipaedia
Frons Palatii, iuxta Hortos Sabatini
Frons iuxta Forum Orientis
Visio noctu iuxta Theatrum Regale Matriti, cum statua Philippi IV.

Palatium Regale Matriti (Hispanice, Palacio Real de Madrid) domus officialis regis Hispaniae more neoclassico est, quod praesertim ad caerimonias officiales utatur, quoniam Reges in Palatio Zarzuela habitant.[1] Maius palatium in Europa Occidentale est ob aream (135.000 m² et 3.418 cubiculos habet). In palatio est pretiosum et magnum patrimonium historico-artisticum, exempli gratia Stradivarius Palatini et etiam colectiones graves picturae, sculpturae et aulearum.[2]

Aedificatum est super vestigia Regalum Alcazarum Matriti, et destructum fuit ob incendium anno 1734, decreti causa regis Philippi V. Aedificatio huius palatii anno 1738 coepit, secundum imagines delineatas architecti Philippi Juvara, qui ab discipulo illo Ioannes Baptista Sachetti multur mutati sunt.[3] Franciscus Sabatini aedificium terminavit et decoravit. Rex Carolus III primus monarcha fuit qui in palatio habitavit.[4]

Postremus monarcha qui in palatio habitavit Alphonsus XIII fuit, tamen Manuel Azaña y Díaz, praeses Rei Publicae Hispanicae Secundae, illic etiam habitavit.[5]

Fontes[recensere | fontem recensere]

  1. Patrimonio Nacional «Palacio Real de Madrid». [Consultus est did 9 Ianuarii 2011] (lingua hispanica).
  2. Fernando Chueca Goitia, El Palacio Real de Madrid, Legio, Everest, 2000 (lingua hispanica). ISBN 84-241-4947-5. Pagina 10.
  3. Chueca, pagina 16.
  4. Chueca, pagina 17.
  5. Chueca, pagina 18.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Palatium Regale Matriti spectant.