Palatium Novum
Appearance
Palatium Novum[1] (Italiane: Palazzo Nuovo) Romae per gradus in Aream Capitolinam ascendenti sinistra iacet, ex adverso Palatium Conservatorum situm est. In Palatio Novo atque ut in Palatio Conservatorum numerosa artificia Museorum Capitolinorum exposita sunt.
Fundamentum anno 1571 positum, tum autem usque ad annum 1654 aedificatum est, forsitan quod aliud palatium in Capitolio non necessarium habebatur. Tamen descriptio Michaelis Angeli Bonarotii, qui Areae Capitolinae formam symmetricam dari voluit, demum ad effectum perducta est.
Ab anno 1734 Palatium Novum una cum Palatio Conservatorum Musea Capitolina continet, quae sunt primus in orbe terrarum collectus artificiorum populo patens.
Notae
[recensere | fontem recensere]Nexus interni
[recensere | fontem recensere]Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Palatium Novum Romae spectant. |