Jump to content

Palatium Marmoreum (Petropolis)

Coordinata: 59°56′41″N 30°19′36″E / 59.94472°N 30.32667°E / 59.94472; 30.32667
E Vicipaedia
Vide etiam paginam discretivam: Palatium Marmoreum.
Palatium Marmoreum super Nevam (et Ecclesia cathedralis Resurrectionis ad sanguinem).

Palatium Marmoreum[1] (Russice Мраморный дворец) est palatium familiae imperatorialis Russiae Petropolitanum. In crepidinibus Nevae haud longe a Horto Aestivo et Campo Martio situm est. Marmore et granito parietes eius opertae sunt.

Ab Antonio Rinaldi annis ab 1768 ad 1785 iussu Catharinae II aedificabatur, quae Gregorio Orlov id donare volebat; sed mortuus est palatio non perfecto. Constantinus Pauli filius palatium accepit; Stanislaus Poniatowski regno Polono amisso hic vivebat annis 1797 et 1798 et mortuus est. Post Constantinum Pauli filium Constantinus Nicolai filius et proles eius palatium possidebant.

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]