Pagus Herzegovinae-Narentae
Pagus Herzegovinae-Narentae (alia nomina: Pagus Herzegovinae-Naroniae) (Croatice: Hercegovačko-neretvanska županija; Bosnice: Hercegovačko-neretvanski kanton; Serbice Херцеговачко-неретвански кантон) est unus ex decem pagis Bosniae et Herzegovinae, quibus Foederatio Bosniae et Herzegovinae constat. Horum pagorum sola Herzegovina-Naronia tractum marini litoris habet. Herzegovina-Naronia fluvii Naronis pleramque vallem et alias Herzegovinae partes comprehendit. Urbs princeps eius est Mostarum.
Municipia
[recensere | fontem recensere]Municipia pagi, cum capite, 9 sunt:
- Mostarum
- Aequum,
- Portus Noumensis,
- Sarsenterum (alia nomina: Diluntum)
- Čapljina,
- Jablanica,
- Konjic,
- Prozor-Rama,
- Ravno.
Notae
[recensere | fontem recensere]Nexus interni
- Herzegovinam (terram)
- Naronem seu Narentam.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Pagum Herzegovinae-Narentae spectant. |
Situs geographici et historici: Locus: 43°27′0″N 17°49′0″E • OpenStreetMap • GeoNames |
Pinacotheca
[recensere | fontem recensere]-
Collocatio finium pagi in Bosnia et Herzegovina et in Foederatione Bosniae et Herzegovinae.
-
Charta pagi.
-
Municipia pagi.
| ||||||