Jump to content

Paeninsula Alascana

E Vicipaedia
Paeninsulae Alascanae in civitate Alasca situs.

Paeninsula Alascana[1] (Anglice Alaska Peninsula; Aleutice Alasxix̂) est paeninsula longa et tenuis in America Septentrionali sita, quae mare Beringianum (sinum eius Bristolensem) ab Oceano Pacifico separat. In civitate Alasca sita est (sed non est, ut saepe putant, omnis huius civitatis terra ab Oceano Arctico ad Pacificum).

Montis Veniaminovii eruptio anni 1984.

Longitudo paeninsulae Alascanae circa 700 chm est, latitudo a 10 ad 170 chm. Iugum Aleuticum per paeninsulam tenditur, multos montes igniferos habens, cum exstinctos, tum et activos, ut Katmai (2047 m altitudinis), vel mons Veniaminovii (2507 m), vel Mons Castellum (Redoubt, 3108 m), qui huius iugi altissimus est.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Situs geographici et historici: Locus: 56°30′0″N 158°45′0″W, 57°10′0″N 157°30′0″W • OpenStreetMap • GeoNames • "1419508" apud USGS • Большая российская энциклопедия