Latinitas bona

Paddy Ashdown

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Paddy Ashdown
Res apud Vicidata repertae:
Paddy Ashdown: imago
Paddy Ashdown: subscriptio
Nativitas: 27 Februarii 1941; Dellium Novum
Obitus: 22 Decembris 2018; Norton-sub-Hamdon
Patria: Britanniarum Regnum

Officium

Officium: High Representative for Bosnia and Herzegovina, Leader of the Liberal Democrats, Member of the Privy Council of the United Kingdom, Member of the 52nd Parliament of the United Kingdom, Member of the 51st Parliament of the United Kingdom, Member of the 50th Parliament of the United Kingdom, Member of the 49th Parliament of the United Kingdom, Member of the 50th Parliament of the United Kingdom
Munus: politicus, Legatus
Patronus: Secret Intelligence Service

Familia

Genitores: John W. R. D. Ashdown; Lois Ashdown

Memoria

Laurae: Knight Commander of the Order of the British Empire, Knight Grand Cross of the Order of St Michael and St George, Order of the Companions of Honour

Paddy Ashdown, sic saepissime nuncupatus, nomine nativo Jeremy John Durham Ashdown, hodie Lord Ashdown (Novi Dellii die 27 Februarii 1941 natus; mortuus die 22 Decembris 2018) fuit politicus Britannicus, ductor factionis liberalis democraticae, deinde etiam legatus superior Bosniae et Herzegovinae.

Patre et matre officialibus Britannicis, Patricius Ashdown, Novi Dellii in India eo aevo Britannica natus, praecipue in Hibernia Septentrionali educatus est. Annum duodevicesimum agens miles Britannicus inter marinos factus, mox in insula Borneo, deinde in sinu Persico militavit. Postea anno 1972 marinis relictis in ministerium secretorum (Secret Intelligence Service) receptus est, quo munere iuxta legationem ad Nationes Unitas Britannicam fungens Genavae in Helvetia habitabat.

Paddy Ashdown in urbe Chippenham de comitiis Britannicis anni 1992 candidatus

Anno 1976 in Angliam reditus candidatus est factionis Liberalis ad Parlamentum Britannicum pro circulo Yeovil. Legatus est non anno 1979, sed ab anno 1983 et usque in 2001, quo anno, legationem resignans, in Camera Parium promotus est titulo Baron Ashdown of Norton-sub-Hamdon. Illis autem annis, liberalibus cum democratis socialibus nuper coniunctis, ille novae factionis "liberalis Democraticae" ductor electus est, quod officium ab 1988 usque ad 1999 bono successu tenuit, successore Carolo Kennedy. Mox Legatus Superior Bosniae et Herzegovinae factus est, praecessore Wolfgangus Petritsch. Cui officio a die 27 Maii 2002 ad 30 Maii 2006 impleto successor Christianus Schwarz-Schilling fuerit.

Opera[recensere | fontem recensere]

Donaldus Rumsfeld secretarius civicus pro munitione Civitatum Foederatarum (ad dextram partem) cum Paddy Ashdown Vasingtoniae anno 2004 pictus

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Paddy Ashdown spectant.
Legati superiores Bosniae et Herzegovinae