Pactum status Austriaci

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Subscriptiones foedus facientium, quae publice in expositione quadam ad Castrum Schallaburg facta olim videbantur.

Pactum status Austriaci (Theodisce: Österreichischer Staatsvertrag) initium erat ad libertatem Austriae reficiendam. Iciebant id foedus die 15 Maii 1955 Vindobonae in Castro Belvedere Respublica Austriaca et praesidia quattuor civitatum (Civitates Foederatae Americae, Francia, Regnum Britanniarum, Unio Sovietica) quae decem annos antea terram a terrore nazistarum liberaverant. Restituta est integritas finium reipublicae ad instar condicionum die 1 Ianuarii 1938 (cf. pacti articulum quintum) vigentium.

Historia[recensere | fontem recensere]

Austria anno 1938 ab exercitu Germaniae invasa est et multis (sed certe non omnibus!) consentientibus Regni Tertii partem esse coepit. Velut Germania etiam Austria post secundum bellum mundanum certum tempus libertate politica propria egebat, cum praesidia aliena regerent. Sovietici cura liberati sunt, ne regressis copiis Austria occidentali axi se sit adiunctura: quam ob rem neutrius parti studere Austriae promittendum erat. Ceterum sollemniter obligaverunt, novum statum conservare suam formam democraticam, ab armis atomicis chimicisque sese abstinere, qualemcumque futuram collaborationem cum Germania vitaturum. Damnum bello factum pecunia sarcire Austriaci non debuerunt.

Multi dicunt pacti patres esse ante omnes alios homines politicos Iulium Raab (cancellarium foederalem) et Leopoldum Figl (ab exteris negotiis ministrum) esse. Nonnulli democratici sociales partes ab Adolpho Schärf actas subnotant.

Tamen non omnia paragraphis foederis promissa subito implebantur. Exempli gratia, anno 2000 tantummodo scopus politicus officialis declaratus est salvatio et auxilium minoritatum ethnicarum in Austria.

Fons[recensere | fontem recensere]

Eschenhagen, Wieland: "Österreichi­scher Staatsvertrag", ex: Microsoft Encarta 2007 Enzyklopädie, Microsoft Corporation 2006 (DVD)

Nexus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Pactum status Austriaci spectant.