Pactio de cybercriminalitate

Pactio de cybercriminalitate[1] est conventum die 23 Novembris 2001 Budapestini inter gentes Consilii Europae pactum, ne per interrete et communicandi instrumenta socialia committantur scelera, sicut pornographia impuberum, scelus odio commissum, tromocratia computatralis, violationes datorum privatorum iurisque auctorum. Quae pactio die 1 Iulii 2004 valere coepit.
Mense Maii anno 2026, octoginta duo civitates, inter quas civitates non sociae Consilii Europae sicut Africa Australis, Beninum, Brasilia, Cammarunia, Canada, Columbia, Costarica, Aequatoria, Ghana, Grenada, Insulae Sancti Thomae et Principis, Iaponia, Kiribati, Litus Eburneum, Marocum, Nova Zelandia, Nigeria, Peruvia, Philippinae, Ruanda CFA, Vanuatu, Viti, hanc pactionem confirmaverunt.[2]
Die 1 Martii 2006 protocollum ad pactionem de cybercriminalitate factum est, quod maledictionem xenophobicam et rassisticam e loquentia odio commissa interdicit.[3]
Praeterea pactio de cybercriminalitate facta rationes requirit, quibus iura humana libertatesque satis protegantur, sicut iura posita in obligationibus quae ex conventione de iuribus humanis et libertatibus elementariis tuendis, pactione internationali de iuribus civilibus et politicis, ceterisque instrumentis internationalibus ad iura humana pertinentibus consequuntur. Quae pactio rationem proportionalitatis sibi incorporabit.[4]
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
- ↑ De subscriptionibus et ratificationíbus.
- ↑ Protocollum pactionis
- ↑ Articulus 15.