Roman numeral 10000 CC DD.svg

Oxycoccus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Torfowisko Dobra (15).jpg

Classis : Di­cotyle­dones 
Ordo : Ericales 
Familia : Ericaceae 
Genus : Vaccinium 
Subgenus : Oxycoccus 
 
(Gray) 1848  

Oxycoccus[1] est nomen aliquot plantarum generis Vaccinii familiae Ericacearum. Asa Gray Oxycoccus ut subgenus anno 1848 descripsit. Gulielmus Daniel Iosephus Koch anno 1837 ut sectionem, Ioannes Hill anno 1756 ut genus. Oxycoccorum omnium baccae edules sunt.

Species[recensere | fontem recensere]

Oxycoccorum distributio geographica. Purpurei fines areae Vaccinii oxycocci sunt, aurantii Vaccinii microcarpi, virides Vaccinii macrocarpi

Oxycoccorum typus est species Vaccinium oxycoccos. Aliae species sunt:

Vaccinium oxycoccos
florens

Descriptio[recensere | fontem recensere]

Oxycocci omnes (praeter Vaccinium erythrocarpum) sunt fruticuli sempervirentes procumbentes. Caules oxycoccorum flexiles usque ad 30 cm longitidinis radicare possunt. Radices palares sunt. Fungus mycorrhizam formans in radicibus oxycocci semper habitat. Ex caule repente extremo unus vel duo vel tres petioli florigeri uno cum flore sursum crescunt. Folia alterna, usque ad 6 mm longitudinis ovata vel oblonga partem superiorem viridem atriorem habent, inferiorem cineream vel canescentem usque ad album. Cera partes foliorum inferiores obtectae sunt. Flores rosei vel purpurescentes deorsum spectant et quattuor (interdum quinque) petala habent. Mensibus Maio et Iunio oxycocci florent. Circa 18 dies flos quisque vivit. Fructus oxycoccorum bacca est globosa vel ovata coloris rubidi, paene tota suco amaro plena.

Habitatio[recensere | fontem recensere]

In paludibus elatis vel transitoriis et in silvis coniferis sphagnosis gignitur. Heliophiliores oxycocci sunt, sed medio nutritivo exiguo contenti.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. De verbis Graecis ὀξύς et κόκκος, bacca acida.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Cole, S. & Gifford, L. (2009). The Cranberry: Hard Work and Holiday Sauce
  • Trehane, J. (2009). Blueberries, Cranberries and Other Vacciniums

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Oxycoccum spectant.
Wikispecies-logo.svg Vide "Oxycoccum" apud Vicispecies.
Wikidata-logo.svg Situs scientifici: Tropicos