Ovinius Gallicanus

E Vicipaedia

Ovinius Gallicanus (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus saeculi tertii et quarti fuit. Verisimile est, eum Christianum fuisse.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Ovinius anno 293 - 300 curator oppidi Teani Sidicini fungebatur. Anno 317 consul ordinarius erat[1] - fortasse primus Christiana fide consulatum gessit. 4 Augusti 316 - 15 Maii 317 praefectus urbi Romae erat.

Sanctus Gallicanus[recensere | fontem recensere]

Ovinius vel autem Flavius Gallicanus (consul anni 330) secundum fabulam Actorum Sanctorum (Iulii VII 31) dux militum Romanorum fuit, deinde ad Christianam fidem convertebat, in Ostia ecclesiam dedicavit atque Iuliano Apostata regnante in Aegyptum fugit et anno 363 testis fidei necatus est. An haec res vera sit, nescimus.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Dietmar Kienast, Der römische Staat II, Stuttgardiae 1997, p. 502


Antecessores:
Antonius Caecinius Sabinus et Gaius Vettius Cossinius Rufinus
Consul
317
cum
Caesonio Basso
Successores:
Imp. Caesar Valerius Licinianus Licinius Augustus V et Flavius Iulius Crispus Caesar