Otto Müller

E Vicipaedia
Otto Müller, fecit anno 1873 Ioannes Lindner

Otto Müller (natus die 1 Iunii 1816 Schotten in Provincia Giessensi, mortuus die 7 Augusti 1894 Stutgardiae) scriptor Germanicus fuit.

Vita[recensere | fontem recensere]

In initio ad theologiam attendebat et muneribus administrationis publicae functus est antequam Darmstadii in bibliotheca administer fieret. Ex anno 1843 moderatus est folia »Frankfurter Konversationsblatts« et ex anno 1848 periodicum »Mannheimer Journal«. Post transmigrationem Bremensem anno 1852 effectam triennio post Francofurtum ad Moenum revenit. Qua in urbe folia »Frankfurter Museum« ab eo condita sunt. Stutgardiam autem anno 1856 exeunte incolere coepit.

Opera[recensere | fontem recensere]

Ante omnia mythistoriarum scribendorum genus adamavit, quae partim alia in idiomata conversae sunt. Multis lecta est fabula Milesia »Bürger - Ein deutsches Dichterleben« (Francofurti 1845) quam similes mythistoriae biographicae insequebantur ut »Charlotte Ackermann« (Francofurti 1854; hoc opus Müller ipse in drama rescripsit), »Der Stadtschultheiß von Frankfurt« (de avis Goethii, Stutgardiae 1856), »Aus Petrarcas alten Tagen« (Berolini 1861), »Ekhof und seine Schüler« (Lipsiae 1863), »Der Professor von Heidelberg« (Stutgardiae 1870).

Insuper mentionis digna sint haec opera: »Die Mediatisierten« (Francofurti 1848), »Georg Volker« (Bremae 1851), »Der Tannenschütz« (Bremae 1852), »Andrea del Castagno« (Francofurti 1857), »Der Klosterhof« (Berolini 1862), »Roderich« (Stutgardiae 1862), »Zwei Sünder an einem Herzen« (Brunsvici 1863), »Erzählungen und Charakterbilder« (Berolini 1865), »Der Wildpfarrer« (mythistoria popularis historica; Berolini 1866), »Erzählungen« (Stutgardiae 1870), »Der Fall von Konstanz« (Lipsiae 1872), »Der Majoratsherr« (Lipsiae 1873), »Monika«, Dorfgeschichte (Stutgardiae 1877), »Münchhausen im Vogelsberg« (historiuncula; Bremae 1880), »Schatten auf Höhen« (Bremae 1881).

Florilegium pretiosum »Ausgewählte Schriften« Stutgardiae annis inter 1872 et 1873 editum est; ibidem pepigit Schulte vom Brühl anno 1895 primam vitam Ottonis praetitulatam »Otto Müller, ein deutsches Dichterleben«.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Ottonem Müller spectant.