Otto Fricke

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Otto Fricke
Res apud Vicidata repertae:
Otto Fricke: imago
Nativitas: 21 Novembris 1965; Crefeldia
Patria: Germania

Officium

Officium: Socius Concilii Federalis Germanici, Socius Concilii Federalis Germanici
Munus: Politicus

Otto Fricke (natus 21 Novembris 1965 oppido Crefeldia/Rhenania) rerum politicarum peritus Theodiscus factionis FDP est.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Fricke anno 1985 in Crefeldia testimonium maturitatis adeptus est, deinde militavit atque tum Friburgi iurisprudentiae studebat. Anno 1992 primam, anno 1995 secundam probationem accepit. Ab eo anno et iuris consultus operam dedit. Annis 1996 - 2002 consiliarius iurisprudentiae fractionis FDP Dieta Foederalis Germaniae erat.

Familia[recensere | fontem recensere]

Fricke uxorem duxit atque tres liberos habet.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Fricke ab anno 1989 sodalis FDP est. Anno 2002 legatus Dietam Foederalem electus est. Ab anno 2009 etiam procurator fractionis FDP in parlamento Theodisco erat. Anno 2013 autem noniam legatus Dietae Foederalis electus est, quod factio FDP minus quam 5 per centum suffragiorum acceperat. Anno 2017 iterum legatus ad Dietam Foederalem electus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]