Jump to content

Ottmarsheim

E Vicipaedia
Ottmarsheim: ecclesia abbatialis
Ottmarsheim: communis tabula

Ottmarsheim est commune Francicum 1'829 incolarum (anno 2012) praefecturae Rheni Superioris et ab anno 2021 Communitatis Europaeae Alsatiae in regione orientali olim Alsatia et a die 1 Ianuarii 2016 Alsatia Campania Arduenna et Lotharingia et nunc ex plebiscito Grand Est vocata.

Antiquissima ecclesia in Alsatia servata hic invenitur. Nam circa 1030 comes Rudolphus Altenburgensis de suo monasterium Beatae Virgini dicatum aedificat ad moniales regulam santi Benedicti observantes destinatum. Anno 1049 papa Alsaticus Leo IX ecclesiam consecravit atque privilegiis immunitatibusque donavit. Forma centrata huius ecclesiae unica in Alsatia est quia octogonum capellae Palatinae Caroli Magni Aquisgrani imitatur deambulatorio et tabulato (matroneum) circumdatum. Alioqui architectura ad artem Romanam pertinet. Lapideo tholo tegitur qui omnibus incendiis superfuit (aedificia tabulis ligneis tecta omnia consumpta sunt)[1].

Quinto decimo saeculo additae sunt picturae et capellae radiatae.

Nexus interni

Conspectus intra abbatialem ecclesiam
  1. Robert Will et Hans Haug, « Ottmarsheim », in Alsace romane, Éditions Zodiaque, 1982, tertia editioː p. 45-58, tabulae 1-11.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Ottmarsheim spectant.
Situs geographici et historici: Locus: 47°47′14″N 7°30′37″E OpenStreetMap GeoNames • "68253" apud INSEE
Terra

Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!