Otho Ludwig

E Vicipaedia
Wikidata Otho Ludwig
Res apud Vicidata repertae:
Otho Ludwig: imago
Otho Ludwig: imago
Otho Ludwig: subscriptio
Otho Ludwig: subscriptio
Nativitas: 12 Februarii 1813; Eisfeld
Obitus: 25 Februarii 1865; Dresda
Patria: Saxonia-Meiningen

Memoria

Sepultura: Trinitatis Cemetery

Otho vulgo Otto Ludwig (natus die 11 Februarii 1813 Eisfeldiae[1] in Thuringia, mortuus die 25 Februarii 1865 Dresda) Germanicus scriptor fuit.

Vita[recensere | fontem recensere]

Monumentum Eisfeldiae, ante casam aestivam
Spectaculum operis Der Erbförster lingua Slovenica, anno 1922 Marburgi

In angustiis oppiduli ambientibus adulescentiam egit; ingenia scriptorium musicumque primo autodidactice exercebat. Matre mortua ad commercialia destinatus est, a quibus abhorruit. Iam Eisfeldiae scaenam quandam popularem coluit atque melodrama ei componere temptavit. Quod tentamen haud infelix ducem Saxoniae-Mainingiae autem excitavit ut Othoni educationis superioris via patefieret. Itaque Ludwig Lipsiam appetivit ut musicae studeret magistro Felice Mendelssohn Bartholdy. Sed irritabilitas atque stomachus in clavicordio organoque canendo minime profuit; simul impetus in litteras pangendas praevalebat: tunc novellae primae et dramatum schemata fiebant. Dramatum istorum conservatum est illud, quo novella »Das Fräulein von Scudéry« Ernesti Theodori Amadei Hoffmann dramatice densavit. Illis diebus Ludwig consilium cepit de munere musici deponendo.

Litteris omnino vacans annos plures aut Eisfeldiam aut in vicum apud Misniam situm se contulit ubi tragoedias varias numquam editas et (anno 1850) traegoediam burgensem praetitulatam »Der Erbförster« (Lipsiae 1853) terminavit. Vigor atque viriditas dramatici, calor rarus et realismus immeditatus atque inaffectatus, vivacitas captans et argumentorum copia istius tragoediae rationem vix tragicam celabant.

In tragoedia autem historica »Die Makkabäer« (Lipsiae 1855) pathos idealismi inerat, quae nec coloribus nec scaturigine verborum egens psychologiam bonam heroicam edidit.

Interim autem scriptor maritus factus est et ex anno 1852 Dresdae vitam degebat, ubi tragoedia »Agnes Bernauer« coepta est et novellae nonnullae pristinae rursus tractatae sunt. Seriem narratiuncularum rusticarum (»Thüringer Naturen«) publicavit et novellam optimam »Die Heiterethei und ihr Widerspiel« (Lipsiae 1857). Qua potentior narratio fuisse videtur haec: »Zwischen Himmel und Erde« (Francofurti ad Moenum 1857)), opus magnum psychologicum cum argumentis captantibus et consequentia logica nodis narratoriis maestis non solutis.

Ambitus novos insania interrupit. Item Ludwig theorias de litteris concinnare maluit, inter quas tantummodo studia »Shakespeare-Studien« (Lipsiae 1871) nota sunt; quamquam haec omnia eum a laboribus aliis retinebant aestheticas eius notiones cognoscere certe iuvat. Fragmenta dramatica multa (e.g. »Agnes Bernauer«, »Marino Faliero«, »Tiberius Gracchus«) testimonium perhibent de flamma scriptoris pristina quamquam nova maiora non iam terminabantur. Opera relicta edidit cum praefatione biographica dominus Heydrich anno 1874 Lipsiae.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Topographica fons ecce hic apud viernau.de

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Armin Gebhardt: Otto Ludwig – der poetische Realist. Tectum, Marburgi 2002. ISBN 3-8288-8427-X
  • Hans-Peter Rüsing: Otto Ludwigs Agnes-Bernauer-Fragmente. Zur Krise des Dramas im bürgerlichen Realismus. Lang, Francofurti ad Moenum 1994. (= Historisch-kritische Arbeiten zur deutschen Literatur; 16) ISBN 3-631-47278-1.
  • Felix Bamberg:  "Ludwig, Otto", in: Allgemeine Deutsche Biographie, vol. 19 (Lipsiae: Duncker & Humblot, 1884), p. 602–612.
  • Friedrich Nemec, Pramod Talgeri: Ludwig, Otto. In: Neue Deutsche Biographie (NDB). Band 15, Duncker & Humblot, Berlin 1987, S. 432–435 (Digitalisat).
  • Erika Eschebach: Vermittlung durch Inszenierung. Das Otto-Ludwig-Zimmer im Stadtmuseum Dresden. In: Wolfgang Hesse / Holger Starke (edd.): Die im Licht steh'n. Fotografische Porträts Dresdner Bürger des 19. Jahrhunderts, Kromsdorf 2019, ISBN 9783894455637, p. 251–260.
  • Wolfgang Hesse: Maske, Stele, Grabstein. Denkmäler für den Dichter Otto Ludwig. In: Wolfgang Hesse / Holger Starke (edd.): Die im Licht steh'n. Fotografische Porträts Dresdner Bürger des 19. Jahrhunderts, Kromsdorf 2019, ISBN 9783894455637, p. 261–267.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Othonem Ludwig spectant.