Otanes

E Vicipaedia
Trilinguis inscriptio (Persice, Elamitice, Accadice) Behistuni in Irania saxo incisa. Darius Otanen inter socios suos nominat

Otanes (Persiceː Utâna) fuit unus e septem nobilibus Persis qui anno 522 a.C.n. magum Gaumata everterunt qui sub nomine supposito fratris Cambysis Bardya regnum usurpaverat. Ita effecit ut Darius regnaret.

De gente[recensere | fontem recensere]

Otanes, Pharnaspis[1] filius, erat Cassandanae frater, Cyri Magni uxoris et Cambysis matris[2]. Eius filia Phaedymia Cambysi nupserat atque inde Darii uxor fuit cui Amestrin peperit, Xerxis futuram uxorem[3]. Ita apparet Otanen arte coniunctum fuisse cum regnante familia et unum e nobilissimis Persis.

De rebus gestis[recensere | fontem recensere]

Secundum Herodotum Otanes primus suppositum Smerdin (Bardya in fontibus Persicis) suspectum habuit et per filiam veritatem cognovit. Illa enim cum rege marito suo concubabat ː ita instigante patre potuit aures dormientis mariti sub tiara contrectare (nam magus Gaumata infami poena adfectus aures amiserat) et quod animadverterat Otani patefacere. Abhinc Otanes primus coniurationis auctor exstitit atque sex nobilissimos Persas sibi consociavit ː Gobryan, Intaphrenen, Megabazum, Hydaren, ipsum Darium et sextum quem Herodotus Aspathinen appellat quamquam ab ipso Dario Ardumaniš dicitur. Smerdi occiso sermo inter coniuratos habitus est, qui ficticius esse videtur et Graeciam redolet, de optima reipublicae forma ; tum Otanes democratiam praetulisse dicitur cum Darius monarchiam et Megabazus oligarchiam mallent[4]. Postremo de regno certaturum negavit atque libertatis privilegium pactus (in futurum regi oboediens erit in quantum voluerit) Dario de via decessit. Sic Herodotus.

Deinde satrapes Lydiae fuisse videtur ut qui iussu Darii Samios subegit atque eis tyrannum Persis obnoxium Sylosonem (frater erat Polycratis tyranni) imposuit cui insulam vastatam tradidit. Etenim quamquam Darius Samum integram Sylosoni dare voluerat Otanes ob periurium Samiorum qui deditione iam facta Persas adorti erant saevire coactus est[5]. Anno 513 a.C.n. novus satrapes Lydiae erat ː Artaphernes. Verisimile est Otanen tum mortuum fuisse eo magis quod Herodotus morbum quendam memorat[6].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Sic Herodotus. At in inscriptione Behistunia filius Tukhra dicitur.
  2. Thalia 68 et 88
  3. Polyhymnia 61
  4. Klaus Bringmann, "Die Verfassungsdebatte bei Herodot 3.80-82 und Dareios Aufstieg zur Königsherrschaft", Hermes 1976(104)ː 266-279
  5. Thalia 141-149
  6. Thalia 149

Fontes[recensere | fontem recensere]

Plura legere si cupis[recensere | fontem recensere]

  • Klaus Bringmann, "Die Verfassungsdebatte bei Herodot 3.80-82 und Dareios Aufstieg zur Königsherrschaft", Hermes 1976(104)ː 266-279
  • Josef Wiesehöfer, Der Aufstand Gaumātas und die Anfänge Dareios' I. Bonn, Habelt Verlag, 1978, ISBN 3-7749-1477-X Recensio critica

Nexus externi[recensere | fontem recensere]