Osorthon

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
Interpretationes vernaculae
Osorthon
Nomen Aegyptium
Hieroglyphica
<
wAAa18ir
k
n
>
Translitteratio Wsỉrkn
Translatio Osorthon

Ŏsŏrthōn sive Ŏsǒrchō sive Ŏsŏchōr[1] sive Userthus, Usorthus[2] (Hieroglyphice Wsỉrkn, Demotice Wsrkn, Wsỉr-Tn) est nomen Aegyptium Libycae originis, complurium Pharaonum, praesertim in Lybicis Dynastiis Aevi Tertii Intermedii, inter quos sunt:

  • Osochor, seu "Osorthon Maior", in 21 Dynastia.
  • Osorthon I Sesonchidis I filius, in 22 Dynastia
  • Usimares Osorthon II Miamun Tacelothis I filius, in 22 Dynastia
  • Usimares Osorthon III Sieses Miamun, seu Osorcho, in 23 Dynastia
  • Osorthon IV Miamun Sesonchidis V filius, qui solet in 22 Dynastia numerari

Alii Osorthones[recensere | fontem recensere]

Nomen Osorthonis etiam ab aliis non regnantibus adhibitum est, usque ad tempus Graecorum Romanorumque, ubi in inscriptionibus Demoticis invenitur. Etiam in opere litterari Demotico De Amasi atque Nauta, quo nomen alterius protagonistae est "Harmachorus Osorthonis filius" (Ḥr-mˁɜ-ḫrw sɜ Wsr[kn]).

Formae Nominis[recensere | fontem recensere]

Cum nomen Hieroglyphicum plane cum k scribatur, orthographia frequentissima in linguis Classicis est Osorthon cum th. Haec forma non videtur ex lapsu calami provenisse, sed potius ex forma populari Aegyptia, namque in scriptura Demotica othographia semel saltem invenitur Wsỉr-Tn. Haec forma ex etymologia populari deducta est, quippe quae significet "Osirin augustum esse."

Osochor fortasse pro *Wsỉrkn Wr "Osorthon Maior" stat.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Hae formae apud Manethonem et operibus derivatis inveniuntur. Quomodo inter se distincta sint, vide infra.
  2. Chronicon Lipsiense