Roman numeral 10000 CC DD.svg

Oscilloscopium

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Oscilloscopium duobus canalibus cum albo (sinistre), duobus inditis verticalibus (axis Y), gubernatione axis X, velut (dextre) unitate exsolutionis cursus radii.

Oscilloscopium, olim oscillographum appellatum,[1][2][3] est instrumentum, quod tensiones electricas variantes velut formas undarum ostendi possunt. Pro eo radius electronicus, albo punctum singularem formans, axe x (horizontale) et axe y (verticale) trans album dirigitur. Modo simplicissimo axe X constanter et horizontaliter ab sinistro ad dextrum radius velocitate constante dirigitur (ope signi triangularis interni cum ascensu lento et descensu rapido), axe y signo inditis y pendet, ut signa tensionum superiorum radium electronicum sursum, inferiorum autem deorsum dirigent. Ita forma undae demonstrari potest (vide imaginem supra).

Adhibentur oscilloscopia in scientia, medicina, arte ingeniaria, electronica.

Modus X et Y[recensere | fontem recensere]

Modus X et Y: Hic radium electronicum ope circuitus electronici (ante posito) scalis resistoriorum[4] monitorium vectoriale ope utriusque axis (X et Y) ad effectum directum, ita imaginem horologii conferens.

Modo X et Y inditis X (axis horizontalis) velocitate non constante ab sinistro ad dextrum currit, sed ab inditorum secundorum signo externo pendet, etiam imagines duarum dimensionum permittens (vide imaginem horologium per oscilloscopium collatum) (monitorium vectoriale)[5].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Anglice oscillograph: "How the Cathode Ray Oscillograph Is Used in Radio Servicing," Formula:Webarchive, National Radio Institute (1943).
  2. "Cathode-Ray Oscillograph 274A Equipment DuMont Labs, Allen B" (de). Radiomuseum.org .
  3. Et familiariter scopium et o-scopium appellatum.
  4. In imagine ad circuitum electronicum ante oscilloscopium positum resistoria puncta caerulea parva visibiles sunt.
  5. In imagine supra picto oscilloscopium de facto in modo X et Y (source X-Y') positum est, ita in modo hoc inditis ambis (Ch1-X et Ch2-Y) adhibentur

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Wedlock, Bruce D., et James K. Roberge. 1969. Electronic Components and Measurements. Prentice-Hall. ISBN 0-13-250464-2.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]