Oryza glumaepatula

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Monocotyledones 
Commelinidae 
Ordo : Poales 
Familia : Poaceae 
Subfamilia : Bambusoideae 
Tribus : Oryzeae 
Genus : Oryza 
Species : O. glumaepatula 
Oryza glumaepatula 
Steud.  

Oryza glumaepatula[1] est species Poacearum, O. sativae productricis cerealis oryzae cognata, quae in media America, America australi et praesertim Amazonia sponte gignit. Ibi in Surinamia medio saeculo XIX culta est.[2] Etiam recentius populus Guató regionis Pantanal semina silvestria O. glumaepatulae colligebant, sole siccabant, elixabant.[3]

An hanc speciem sub nomine avena, ab indigenis usitatam, inter flumina Madeira et Tapajós reppererint illi qui cum Francisco de Orellana Amazonum flumen (primi omnium nobis cognitorum) anno 1541 navigabant, incertum est: "Hic multum maizium repertum est (ibidemque multa avena) e quo Indi panem conficiunt optimumque vinum modo cervesiae quod hic valde abundat".[4] Eadem in regione abhinc fere 4 000 annis fortasse domesticata est, testibus archaeologis qui phytolitha magnitudinis semper crescentis, aut huius aut cognatae speciei, in effossione loci olim habitati Monte Castelo provinciae Rondoniae.[5]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ita auctor #Steudel (1853) recentioresque fere omnes, sed aliqui glumipatula
  2. #Steudel (1853)
  3. #Bortolotto et al. (2015)
  4. Aquí se halló mucho maíz (y asimismo se halló mucha avena) de lo que los indios hacen pan, y muy buen vino á manera de cerveza, y ésta hay en mucha abundancia: Gaspar de Carvajal; José Toribio Medina, ed., Descubrimiento del río de las Amazonas (Hispali: E. Rasco, 1894) p. 56. Vide Charles R. Clement, "1492 and the Loss of Amazonian Crop Genetic Resources. I. The Relation between Domestication and Human Population Decline" in Economic Botany vol. 53 (1999) pp. 188-202 JSTOR
  5. #Hilbert et al. (2017)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs scientifici: Tropicos • GRIN • ITIS • NCBI • Biodiversity • IUCN Red List • INPN France