Ortus et occasus heliacus

E Vicipaedia
(Redirectum de Ortus heliacus)
Jump to navigation Jump to search

Ortus heliacus et Occasus heliacus sunt termini technici astronomiae. Qui termini designant stellarum vel planetarum vel lunae ortus vel occasus qui matutino tempore una cum solis ortu fiunt. Occasus et ortus qui vespertino tempore una cum solis occasu fiunt ortus vel occasus acronichus vocantur.

Cum tellus semel per annum circum Solem movetur, sol visus a terra videtur semel per annum inter fixas caeli stellas viam in caelo quae linea ecliptica vocatur permigrare. Quamobrem omnes unius hemisphaerii stellae aliquo tempore anni tum nocte videri possunt, cum non evanescunt propter nitorem diurnum. Heliacus stellae ortus fit cum primum in anno stella fixa mane paulo ante solem orientem in caelo apparet.

Planetae inferiores et luna[recensere | fontem recensere]

Planetae inferiores quae sunt Mercurius et Venus duos ortus heliacos habent, unum quo primo, alterum quo ultimo in caelo visibiles sunt. Luna habet et ortum heliacum et ortum acronichum.

Res gestae[recensere | fontem recensere]

Ortus heliacus Sirii olim magni momenti erat. Heliacus Sirii ortus diem quo dies caniculares aestate inciperent antiquate indicabat; praesertim in Aegypto antiqua, heliacus Sirii ortus diluvium Nili incipere significabat.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]